PL 69, col. 53

Epistolae et decreta (Vigilius papa), J. P. Migne

fraternitatis ordinationem ad nos venire festinet,
quatenus lucida admonitione cognoscat, omnia quae
decessorum nostrorum et antefatarum quatuor synodorum
sunt de una eademque fide acta scriptaque
temporibus, a nobis inviolabiliter fuisse servata. Qua
ratione percepta, sublato, sicut oportet, de Christianissimis
animis scandalo, pax Deo placita in ejus Ecclesia
illibata perduret. Hoc quoque fraternitatem
tuam credimus adhortandam, ne ulterius praedictorum
Rustici et Sebastiani, aut illorum qui pravae
eorum praesumptionis probantur esse participes,
scripta suscipiat; sed et universos ad tuam pertinentes
ordinationem commoneas, ne vel ipsi a praedictis
relegant aliquid destinatum, vel falsitati eorum
ulterius animum suae credulitatis accommodent. Deus
te incolumem custodiat, frater charissime. Datum

XV calendas Aprilis, imperii domini Justiniani perpetui
Augusti anno 23 post consulatum Basilii viri
clarissimi anno 9, per Joannem presbyterum et apocrisiarium,
et ipse direxit eam per Maxentium hominem
suum.
EPISTOLA ( olim XV) VIGILII PAPAE ENCYCLICA. AD UNIVERSAM ECCLESIAM. Exponit causas secessus sui ad Sanctam Euphemiam, et quid ibi egerit cum legatis Justiniani, simulque fidei suae confessionem interserit.
Vigilius episcopus Ecclesiae catholicae universo populo
Dei.
Dum in Sanctae Euphemiae basilica gravi laborantes
aegritudine detineremur, piissimus atque clementissimus

imperator dominico die, id est calendis
Februarii, gloriosos judices suos ad nos destinare
dignatus est, id est Belisarium et Cethegum exconsules
atque patricios, nec non et Petrum exconsulem
patricium atque magistrum, sed et Justinum exconsulem
et curapalatii et Marcellinum quaestorem,
qui nobis dicerent, ut sacramenta percipere deberemus,
et de Sanctae Euphemiae ecclesia ad civitatem regiam
remeare. Quibus tale dedimus Deo adjuvante
responsum, dicentes: Nos quidem in hanc basilicam
pro nulla pecuniaria vel privata causa confugimus;
sed pro Ecclesiae tantum scandalo, quod jam in toto
mundo pro peccatis innotuit. Et ideo, si causa Ecclesiae
ordinatur, ut pacem ejus, quam avunculi sui
piissimus princeps fecit temporibus, et modo restituat,

ego sacramentis opus non habeo, sed statim
egredior. Si autem causa Ecclesiae finita non fuerit,
item sacramentis opus non habeo, quia nunquam
de Sanctae Euphemiae basilica exire dispono, nisi
scandalum ab Ecclesia Dei fuerit amputatum. Nam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.