PL 7, col. 12

Liber de opificio Dei (Lactantius), J. P. Migne

In English: On the Workmanship of God, or the Formation of Man 1

et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant,
ne possint hominis provisione vitari. Summa
ergo prudentia est, pedetentim procedere; quoniam
utrobique saluti insidet, et offensacula pedibus latenter
opponit. Itaque res tuas prosperas, in quibus nunc
agis, suadeo ut pro tua virtute aut contemnas, si potes,
aut non magnopere mireris. Memento et veri
parentis tui, et in qua civitate nomen dederis, et cujus
ordinis fueris. Intelligis profecto quid loquar. Nec
enim te superbiae arguo, cujus in te ne suspicio quidem
ulla est: sed ea quae dico, ad mentem referenda
sunt, non ad corpus, cujus omnis ratio ideo comparata
est, ut animo tanquam domino serviat, et regatur
nutu ejus. Vas est quidem corpus quodammodo
fictile, quo animus, id est homo ipse verus continetur,

et quidem non a Prometheo fictum (ut poetae loquuntur),
sed a summo illo rerum conditore atque
artifice Deo; cujus divinam providentiam perfectissimamque
virtutem, nec sensu comprehendere, nec
verbo enarrare possibile est.
Tentabo tamen, quoniam corporis et animi facta
mentio est, utriusque rationem, quantum pusillitas
intelligentiae meae pervidet, explicare. Quod officium
hac de causa maxime suscipiendum puto, quod
M. Tullius, vir ingenii singularis, in quarto de Republica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.