PL 70, col. 1112

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

Quem quidam non immerito more anethi habendum
esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria
litterarum, ipse tamen decoctus exsuccatusque projicitur.
De quo conclusive dictum est: Ubi bene,
nemo melius: ubi male, nemo pejus. Et ideo
caute sapienterque legendus est, ut sic inde succos
saluberrimos assumamus, ne pariter ejus venena perfidiae,
vitae nostrae contraria sorbeamus. Cui et illud
convenienter aptari potest quod Virgilius, dum Ennium
legeret, a quodam quid faceret inquisitus, respondit:
Aurum in stercore quaero. Quapropter in
operibus ejusdem Origenis, quantum transiens invenire
praevalui, loca quae contra regulas Patrum dicta
sunt, ἀχρήστων repudiatione signavi; ut decipere non
praevaleat, qui tali signo in pravis sensibus cavendus

esse monstratur. Posteriores autem in toto dicunt
eum esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit
innocentes; sed [ ed., quod] si adjutorio Domini
adhibeatur cautela., nequeunt ejus nocere venenosa.
Reliqui etiam vobis, praestante Domino, si legere
volueritis, homilias praedicti Origenis, id est, in Genesi
sexdecim, in Exodo duodecim, in Levitico sexdecim,
in Numerorum triginta, in Deuteronomio
sermones quatuor, in quibus est minuta nimis et
subtilis expositio; in Jesu Nave triginta, in Judicum
novem; in Ruth vero priscas explanationes nequaquam
potui reperire. Novellas autem virum religiosissimum
presbyterum Bellatorem condere persuasi,
qui multa de praeconiis hujus feminae aliarumque

subsequentium duobus libris copiosa laude celebravit.
Quos libros expositionibus Origenis forsitan competenter
adjunxi, ut explanatio totius codicis Octateuchi
consummato termino clauderetur.
Sed ut textus memorati Octateuchi quodam nobis
compendio panderetur, in principiis librorum de
universa serie lectionis titulos eis credidimus imprimendos,
a majoribus nostris ordine currente descriptos;
ut lector utiliter admonitus, salubriter reddatur
attentus, et facile unamquamque rem dum quaerit
inveniat, quam sibi cognoscit breviter indicatam.
CAPUT II. De libro Regum.
In secundo Regum codice, quoniam continui textus

expositionem reperire non potui, quaedam frusta
disertissimorum virorum, velut in uno quodam vestimento
contexui, ut membratim possit adunata collectione
cognosci, quod sub uno corpore nequaquam
potuit inveniri. Primi siquidem voluminis quatuor
homilias Origenis inveni. De quo libro etiam beatus
Augustinus ad Simplicianum episcopum Mediolanensem
scribens, sex solvit propositas quaestiones. Quarum
prima est de loco ubi ait: Et insiluit Spiritus
Domini malus in Saul [(I Reg. XVI, 10)] . Secunda vero
quaestio est ejusdem libri, quomodo dictum sit: Poenitet
me quod constituerim regem Saul [(I Reg. XV, 11)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.