PL 70, col. 1114

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

libris duobus (quorum a Patribus magna
praedicatur utilitas, qui rerum gestarum notitiam
breviter quidem, sed plenissime continere noscuntur)
quoniam titulos antiquos non reperi, novos ad praecedentium
similitudinem locis singulis, ut aestimo,
consequenter impressi; ut qualicunque obsequio sermonis,
devotionis nostrae qualitas potuisset agnosci.
541
CAPUT III. De Prophetis.
Ex omni igitur Prophetarum codice tertio sanctus
Hieronymus primum adnotationes faciens, propter
tirones et parvulos competenter eos et breviter explanavit;
quos vobis in adnotato nuper codice, Domino

praestante, dereliqui. In quo botryonum formulae
ex ipsis adnotationibus forsitan competenter
appositae sunt; quatenus vinea Domini coelesti ubertate
completa, suavissimos fructus intulisse videatur.
Maturis autem et aliqua jam meditatione valentibus,
supradictus vir alias copiosas atque plenissimas
expositiones, Christo Domino largiente, profudit,
Qui Prophetarum abstrusos ac latebrosos sermones,
modo per varietates translationum, modo resolutis
aenigmatum nodis, ita facit intelligi, ut magnum arcanum
coelestis Regis humanis sensibus pius doctor
aperiat. Nam Isaiam, qui aperte referendo Christi
Ecclesiaeque mysteria, non tam propheta quam
evangelista dicendus est, decem et octo libris mirabiliter
supradictus sanctus Hieronymus explanavit.
Jeremiam vero, qui civitatis suae ruinas quadruplici
flevit alphabeto, quadraginta quinque homiliis
Attico sermone Origenes exposuit. Ex quibus quatuordecim
translatas inveni, vobisque dereliqui.
Quem etiam sanctus Hieronymus viginti libris commentatus
esse monstratur: ex quibus sex tantum
nos potuimus invenire; residuos vero adhuc, Domino
juvante, perquirimus. Ezechielem vero (cujus in
Hebraeo sermo nec omnino disertus, nec admodum
rusticus est) quatuordecim libris sanctus Hieronymus
explanavit. Itemque Daniel (licet apud Hebraeos
nequaquam prophetico choro recipitur, sed inter eos
annumeratur qui Hagiographa conscripserunt) tribus
libris a supra memorato sancto Hieronymo noscitur
explanatus. Residuos vero duodecim prophetas,

quos vulgus [ ed., sermo vulgaris] propter brevitatem
librorum suorum minores appellat, viginti libris
supradictus sanctus Hieronymus commentatus
esse dignoscitur: id est, Osee libris tribus, Abdiam
libro uno, Amos libris tribus, Joel libro uno, Jonam
libro uno, Nahum libro uno, Habacuc libris duobus,
Sophoniam libro uno, Aggaeum libro uno, Zachariam
libris tribus, Michaeam libris duobus, Malachiam libro
uno. De quibus ut nihil relinqueretur ambiguum,
nomina quoque eorum quemadmodum Latina lingua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.