PL 70, col. 1133

De institutione divinarum litterarum (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

intentione legendus est. Nam et sancti Augustini viginti
duos libros quos de Civitate Dei confecit, infastidibili
sedulitate percurramus: ubi et Babylonia confusa
civitas diaboli, et splendida Jerusalem, urbs Domini
Christi in hominum conversionem [ ed., conversatione]
competenti diversitate monstratae sunt. Scripsit
etiam quinque quaestiones de Novo Testamento
ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias
mirifica deliberatione formatas. Si quis autem dicta
sua diligenti cupit examinatione purgare, nec incauta
temeritate delinquere, duos libros Retractationum
sancti Augustini studiosa lectione percurrat: unde
et se comat imitando, et agnoscat quantum sapientiae
copiam beatissimo Patri indulgentia divina contulerit;
ut quem nemo poterat fortasse reprehendere,

ipse se videatur cautissima retractatione corrigere.
Longum est illius viri singula quaeque memorare,
dum de ejus opusculis indicandis codex non parvus 550
existat; qui quamlibet dicta ipsius breviter
commemoret, tamen in numerosas progressus est
paginas lectionum.
CAPUT XVII. De historicis Christianis.
Habent etiam post tractatores, diversos relatores
temporum et studia Christiana, qui ecclesiastica
gravitate compositi, per vicissitudines rerum, mutabilitatesque
regnorum [ mss. Aud., temporum], lacteo
quidem, sed cautissimo nitore decurrunt. Qui cum
res ecclesiasticas referant, et vicissitudines accidentes

[ ed., accedentes] per tempora diversa describant,
necesse est ut sensus legentium coelestibus semper
rebus erudiant, quando nihil ad fortuitos casus, nihil
ad deorum potestates infirmas (ut gentiles fecerunt),
sed arbitrio Creatoris applicare veraciter universa
contendant. Ut est Josephus pene secundus Livius
in libris Antiquitatum Judaicarum late diffusus,
quem Pater Hieronymus scribens ad Lucinum Beticum
propter magnitudinem prolixi operis, a se perhibet
non potuisse transferri. Hunc tamen ab amicis
nostris, quoniam est subtilis nimis et multiplex,
magno labore in libris viginti duobus converti fecimus
in Latinum. Qui etiam et alios septem libros
captivitatis Judaicae mirabili nitore conscripsit. Quorum
translationem alii Hieronymo, alii Ambrosio,

alii deputant Rufino; quae dum talibus ascribitur,
omnino dictionis eximiae merita declarantur.
Post haec autem legenda est historia quae ab Eusebio
quidem decem voluminibus Graeco sermone conscripta,
a Rufino autem cum adjectione temporum
quae secuta sunt, undecim libris monstratur explicita.
Post historiam vero Eusebii apud Graecos Socrates,
Sozomenus et Theodoretus sequentia conscripserunt,
quos a viro disertissimo Epiphanio in uno corpore
duodecim libris fecimus, Deo auxiliante, transferri:
ne insultet se habere facunda Graecia necessarium,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.