PL 71, col. 191

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

tuum, quia si eum prosecutus non fueris, ad nostrum
omnium contemptum humiliaberis. Justinianus vero
egressus a Turonis, Vercellas Italiae civitatem aggressus,
judicio Dei percussus, obiit peregrinus. Turonici
ejus obitum audientes et in sua malitia perdurantes,
Armentium in ejus loco constituunt. At
Briccius episcopus Romam veniens, cuncta quae pertulerat
papae refert. Qui ad sedem apostolicam residens,
plerumque Missarum solemnia celebrans, inibi
quidquid in sanctum Dei deliquerat, 44 deflendo
diluit. Septimo igitur regressus anno a Roma, cum
auctoritate papae illius, Turonos redire disponit: et
veniens ad vicum, cujus nomen est Laudiacum,
sexto ab urbe milliario, mansionem accepit. Armentius
vero febre corripitur, et media nocte spiritum

exhalavit. Quod protinus Briccio episcopo per visum
revelatum est, qui ait suis: Surgite velocius, ut ad
tumulandum fratrem nostrum Turonicum pontificem
occurramus. Cumque illi venientes portam civitatis
ingrederentur, ecce istum per aliam portam mortuum
efferebant. Quo sepulto, Briccius in cathedram
suam regressus est, septem postea feliciter vivens
annos. Cui post quadragesimum septimum episcopatus
annum defuncto sanctus Eustochius successit,
magnificae sanctitatis vir.
II.
Posthaec Vandali a loco suo digressi, cum
Gunderico rege in Gallias ruunt. Quibus valde vastatis,
Hispanias appetunt. Hos secuti Suevi, id est,
Alamanni, Galliciam apprehendunt. Nec multo post
scandalum inter utrumque oritur populum, quoniam

propinqui sibi erant. Cumque ad bellum armati procederent,
ac jamjamque in conflictu parati essent,
ait Alamannorum rex: Quousque bellum super cunctum
populum commovetur? Ne pereant, quaeso, populi
utriusque phalangae: sed procedant duo de nostris
in campum cum armis bellicis, et ipsi inter se
confligant. Tunc ille, cujus puer vicerit, regionem
sine certamine obtinebit. Ad haec cunctus consensit
populus, ne universa multitudo in ore gladii rueret.
His enim diebus Gundericus rex obierat, in cujus loco
Trasamundus obtinuerat regnum. Confligentibus
vero pueris, pars Vandalorum victa succubuit; interfectoque
puero, placitum egrediendi Trasamundus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.