PL 71, col. 193

Historia Francorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

martyrum passiones, ex quibus quaedam replicanda
sunt, ut ad ea quae spopondimus veniamus. Igitur
Cyrola falso vocatus episcopus, haereticorum tunc
maximus habebatur assertor. Cumque ad persequendum
Christianos rex per diversa transmitteret, sanctum
Eugenium episcopum, virum inenarrabili sanctitate,
qui tunc ferebatur magnae prudentiae esse, in
suburbano civitatis suae reperit persecutor: quem ita
violenter rapuit, ut nec ad hortandum gregem Christicolum
abire permitteret. Ille vero cum se videret
abduci, epistolam civibus pro custodienda fide catholica
hoc modo transmisit:
« Dilectissimis et in Christi amore dulcissimis filiis
et filiabus Ecclesiae mihi a Deo commissae, Eugenius
episcopus.
« Regalis emanavit auctoritas, et pro exercenda
fide catholica, edicto nos a Carthagine venire praecepit.
Et ideo ne abiens a vobis Ecclesiam Dei in
ambiguo, hoc est in suspenso, dimitterem, aut oves
Christi non verus pastor silentio relinquerem, necessarium
duxi has pro me vicarias vestrae dirigere
sanctitati: in quibus non sine lacrymis peto, hortor,
moneo, et satis abundeque obtestor per Dei majestatem,
et per tremendum judicii diem, atque adventus
Christi terribilem claritatem, ut fixius teneatis
catholicam fidem, asserentes Filium Patri esse aequalem,
et Spiritum sanctum eamdem habere cum Patre
et Filio deitatem. Servate itaque unici baptismatis
gratiam, custodientes chrismatis unctionem. Nemo
post aquam revertatur ad aquam, renatus ex aqua.

Nutu enim Dei sal ex aqua conficitur; sed si in aquam
redactum fuerit, omnis species ejus confestim evacuatur.
Unde non immerito Dominus in Evangelio
ait: Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur [(Matth.
V, 13)]
? Et utique hoc est infatuari, velle secundo
condiri, cum semel factum sufficiat. Non audistis
Christum dicentem: Qui semel lotus est, non habet
necessitatem 47 iterum lavandi [(Joan. XIII, 10)]
?
Ideoque, fratres, et filii, filiaequae meae in Domino,
non vos contristet absentia mea, quia si catholicae
disciplinae adhaereatis, ego vos nec longinquitate
aliqua obliviscar, nec morte a vobis divellar. Scitote
quia quocumque me fecerint dividi agones, mecum
est palma; si ad exsilium abiero, beati Joannis
evangelistae exemplum habeo; si ad mortis exitium,
Vivere mihi Christus est, et mori lucrum
[(Philipp. I,
21)]
. Si rediero, fratres, implebit Deus desiderium
vestrum. Attamen sufficit modo, quod vobis non tacui:
monui, instruxi, quomodo potui; ideoque immunis
sum a sanguine omnium pereuntium; et scio quia adversus
eos legentur litterae istae ante tribunal Christi,
cum venerit reddere unicuique secundum opera sua.
Si reversus fuero, fratres, videbo vos in hac vita: si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.