PL 71, col. 892
De gloria beatorum confessorum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne
autem puerum jam adultum vidi, qui nobis haec retulit.
CAPUT LXXXIV. De Valerio episcopo.
Valerius beatus confessor, Consoranensium primus
episcopus [(An . . . . . 5 Jul.)] , hoc se revelavit
modo. Nam oratorium super se constructum prius
habuit; sed per incuriam ruens, oblivioni datum est
quo in loco quiesceret; hoc tantum ab incolis ferebatur,
quod fuisset ante sanctum altare sepultus.
Adveniens autem Theodorus episcopus [(An. 550)] ,
oratorio ipso in majori spatio ampliato, magnam
effecit basilicam: deinde sanctum venerabilis viri
corpus inquirens, reperit duo sepulcra, sed nesciebat
quis esset sacerdotis illius e duobus. Tunc, convocato
clero, vigilias tota celebrat nocte, deprecans
ut sibi beatus Confessor quo in loco jaceret exponeret,
implevitque duas ampullas vino, et posuit super
unum quodque tumulum, dicens: In quo falerna
fuerint ampliata, ipsam manifestum sit esse Valerii
antistitis sepulturam. Data vero luce egressus de
basilica, et ostiis sigillis munitis, dedit membra sopori.
Surgens autem ad horam tertiam, venit ad
sanctam basilicam, reseratis ostiis, cum clero et
populo: reperit ampullam unam parumper vini habentem;
alteram vero in tantum ore patulo exundare,
ut totum beati Pontificis ablueret monumentum.
Per hoc itaque cognovit sacerdos quis esset
Valerii episcopi tumulus. Sed evidentius adhuc scire
cupiens, detegit monumentum, amotoque opertorio,
reperit venerabile corpus valde integrum, de quo
non caesaries decidua, non barba fuerat diminuta,
neque aliquid in cute corruptum aspiciebatur 969
aut tetrum: sed erant omnia illaesa, ac si
nuper fuissent recondita, tantusque odor suavitatis
fragrabat e tumulo, ut non dubitaretur ibi quiescere
Dei amicum. Lauri etiam folia sub se habebat strata,
de quibus assumens Episcopus, multis infirmis praebuit
medicinam. De vestimentis igitur ejus reliquias
sumpsit: rursumque operto tumulo venerandum deinceps
Antistitem honoravit, multaque miracula de
his pignoribus cernens in posterum.
CAPUT LXXXV. De Silvestro Cabillonensi episcopo.
Beatissimus vero Silvester Cabillonensem