PL 71, col. 934
De miraculis S. Martini (Gregorius Turonensis), J. P. Migne
ad invicem, disruptis loris, per plana prosiliunt,
et in fugam vertuntur; et sic male dispersi, alii
excaecantur [Bec., exnecantur], alii rupibus praecipitantur,
alii se sepibus ingerentes, palorum acuminibus
ultro transfodiuntur. Tandem stabularii iram
Dei intelligentes, paucos extra terminum loci, quos
assequi potuerunt, expellunt, sanosque recipiunt,
nuntiantes regi rem illam injustissime retineri.
Et ideo haec cum fuissent perpessi, dixerunt: Dimitte
eam, et erit pax tibi. Qui furore repletus sic
dixisse fertur: Sive juste, sive injuste reddi debeat,
regnante me, hanc basilica non habebit.
Qui protinus divina jussione transitum accipiens
requievit. Adveniente autem gloriosissimo Sigiberto
rege in ejus regnum, ad suggestionem beati Eufronii
episcopi hoc in dominio 1027 sancti Martini restituit,
quod usque hodie ab ejus basilica possidetur.
Audite haec omnes potestatem habentes. Sic vestite
alios, ut alios non spolietis: hoc adjungite vestris
divitiis, unde damnum [Al., ut damna] non inferatis
ecclesiis. Vindex est enim Deus velociter servorum
suorum. Et ideo monemus ut qui de Potestatibus
haec legerit, non irascatur. Nam si irascitur, de se
confitebitur dictum.
CAPUT XXX. De Eustochio Pictavensi.
Simili conditione beatus Confessor in rebus sibi
injuste ablatis apparuit. Eustochius quidam cum
plerumque contra injustitiam sanctum Eufronium
episcopum de haereditate Baudulfi cognati sui pulsaret,
qui haeredem basilicam sancti Martini instituerat,
commotus ab eo per assiduas injurias beatus
pontifex aliquid ei de rebus illis reddidit. Portante
autem illo hoc ad domum suam, protinus filius ejus
unicus in febrem corruit, unaque die et nocte graviter
exaestuans, exspiravit. Cui tam praesens fuit
mortis occursus, quam velociter pater ejus de rebus
sibi non debitis effectus est dominus. Qui in exemplum
Giezi possedit aurum, et argentum, sed, quod
illi erat pretiosius, acquisita animae lepra, amisit et
filium: nec unquam meruit deinceps alium adipisci.
CAPUT XXXI. De eo qui in sancta porticu perjuravit.
Quam praesens et super alium ultio divina processerit,
qui in sancta porticu perjuraverat, ad comprimendam
perfidorum audaciam non silebo. Cum
ad matraculam illam quam Sanctus suo beneficio de
devotorum eleemosynis pascit quotidie a fidelibus
necessaria tribuantur, consuetudinem benedicti pauperes
habent, ut cum multi ex his per loca discesserint,
custodem inibi derelinquant, qui quod
fuerit oblatum accipiat. Quidam ergo 1028 devotus
unum triantem mercedis intuitu detulit, quem
custos loci collectum fratribus occultare non metuit.