PL 72, col. 13

Epistola I (Joannes III), J. P. Migne

sedem apostolicam rexisse, idque tradente sibi ipso
Petro.
III.
Tertio tradit quanta cura atque sollicitudo illi
subeunda sit, qui gregem Christi pascat.
Joannes episcopus universis per Germania et
Galliae provincias constitutis, in Domino salutem.
Optaveram siquidem, charissimi, pro nostri charitate
collegii, omnes Domini sacerdotes in una devotione
persistere, nec quemquam prohibita gratia
aut favore sacerdotum sectari, aut a via recta discedere.
Et quanquam credamus, Dilectionem vestram
ad omne opus bonum esse paratam [devotam], ut
tamen efficacior fiat congruum nobis visum est, litteris
sedis apostolicae (ut antecessorum quoque nostrorum
vestigia imitemur) vos monere, praecepta

divina et apostolicae sedis instituta viriliter peragere,
et prohibita non tangere, sed cavere; nec cuiquam
liceat unquam doctrinam Patrum deserere, et sacerdotali
honore gaudere.
I.
Perlatum est ad sedem apostolicam emersisse
et denuo reviviscere prohibitum et funditus exstirpatum
tam a sancto Damaso, quam a sancto Leone,
viris apostolicis, atque ab universis synodali auctoritate
episcopis, reprehensibilem atque oppido inolitum
usum, eo quod quidam chorepiscopi (qui et a
praedictorum antecessorum sanctorum apostolicorum
patribus et viris apostolicis, et ab ipsis, sive a nobis
sunt prohibiti, sicut eorum hactenus testantur decreta)
ultra modum suum progredientes [(Conc. Parisiense
VI. lib. I c. 27)] , donum sancti Spiritus per

impositionem manuum tradant, et alia, quae, solum
pontificibus debentur, contra fas peragant: praesertim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.