PL 72, col. 15

Epistola I (Joannes III), J. P. Migne

pontificii, aut ligandi, aut solvendi eis normam
tradidit, sed successori suo sancto Clementi,
qui sedem apostolicam post eum, et potestatem
pontificalem, tradente sibi beato Petro, tenere promeruit.
Linus vero et Cletus ministrabant exteriora,
princeps autem apostolorum Petrus verbo et orationi
insistebat: quae non incongrue ad traditionem Spiritus
sancti per manus impositionem pertinent. Unde
et in Actibus apostolorum scriptum habetur [(Act. VI)] : Non est aequum, nos relinquere verbum Dei, et ministrare
mensis.
Quapropter septuaginta electi sunt
discipuli, qui exteriora peragerent, ipsi vero apostoli
verbo et orationi insisterent; inde et in Evangelio
secundum Lucam scriptum est ita: Post haec autem
designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit

illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum,
quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis
quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum
messis, ut mittat operarios in messem suam.
Ite. Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite
portare sacculum, neque peram, neque calceamenta;
et neminem per viam salutaveritis. In quamcunque
domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui.
Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax
vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem
domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt.
Dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire
de domo in domum. Et in quamcunque civitatem intraveritis,
et susceperint vos, manducate quae apponuntur
vobis, et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite

illis: Appropinquabit in vos regnum Dei. In quamcunque
autem civitatem intraveritis, et non receperint vos,
exeuntes in plateas ejus, dicite: Etiam pulverem qui
adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos. Tamen
hoc scitote, quia appropinquabit regnum Dei. Dico
vobis, quia Sodomis in illa die remissius erit quam illi
civitati [(Luc. X)]
. Et in Matthaeo evangelista est: Ecce
ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo
prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis,
et in synagogis suis flagellabunt vos; et ad reges
et praesides ducemini propter me, in testimonium illis
et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare
quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in
illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini,

sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater
filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient.
Et eritis odio omnibus propter nomen meum.
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus
erit [(Matth. X)]
. Linum namque et Cletum nihil legitur
unquam ex pontificali ministerio egisse potestative:
sed quantum eis a beato Petro praecipiebatur,
tantum solummodo agebant. Nam et in canone legitur
Nicaeno [(Nicaeni concilii can. 4)] : Episcopum
namque convenit maxime quidem ab omnibus qui
sunt in provincia episcopis ordinari. Si autem hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.