PL 72, col. 18
Epistola I (Joannes III), J. P. Migne · Epistola II (Joannes III), J. P. Migne
non eis favere, decertaveritis; et ita in postmodum
de tali re querela cessabit: quia contumeliae studio
fit [appetitur], quidquid interdictum toties usurpatur.
Omnia haec decretalia, et cunctorum decessorum
nostrum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus
et canonum promulgata sunt disciplinis, ita vobis et
omnibus episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus
custodiri debere mandamus, ut si quis in illa
commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari:
quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret.
Et merito nos, qui summa ecclesiae tenere debemus
gubernacula, causa respicit; si silentio faveamus
errori. Data XIV Kalendas Augusti, Justino [Justiniano]
sexto et Narsete viris clarissimis consulibus.
OBSERVATIO LABBAEI.
Joannes a Bosco monachus ord. Coelestinorum, editor
Bibliothecae Floriacensis coenobii O. B., vulgavit perbrevem
Joannis III papae epistolam ad Edaldum Viennae antistitem,
quae sic habet:
Joannes episcopus Edaldo Viennensi, archiepiscopo.
De officiis missarum, de quibus in litteris vestris
requisistis, sciat Charitas vestra quia varie apud diversas
Ecclesias fiant; aliter enim Alexandrina Ecclesia,
aliter Hierosolymitana, aliter Ephesina,
aliter Romana facit: cujus morem et institua
debet servare Ecclesia tua, quae fundamentum sancti
habitus ab illa sumpsit. Venerabilis pallii usum per
sanctum presbyterum vestrum Felicem tibi destinavimus
nolentes te privari antiquo beati Petri munere:
simul mittentes de capillis sancti Pauli, ut esset Ecclesiae
vestrae illius intercessione solatium, per cujus
discipulum suscepit primum religionis honorem. Et
alia manu: Benedictio apostolorum vos ab imbre malignorum
defendat.