PL 72, col. 684
Fragmentum epistolae (Auctor incertus (Benedictus I)), J. P. Migne
uxori suae, et erunt duo in carne una [(Gen. II)]
. Quibus
verbis innotuit non aliter virum et mulierem posse
fieri unam carnem, nisi carnali copula sibi cohaereant.
Qui ergo nequaquam mistus est extraneae mulieri foedere
nuptiali, quo pacto per nuda sponsionis verba
possunt una caro fieri, nullatenus valemus intueri.
Propinquitas enim sanguinis verbis dicitur, non verbis
efficitur, sed [ Cod. Luc., non verbis efficitur, sed]
neque osculum parit propinquitatem, quod [ Al., quia]
nullam facit sanguinis commixtionem. Quoniam vero
ita prorsus sese habet res Joannis istius, ut velit secundam
filiam illis nuptiis copulare, cui primam jam
decreverat desponsare, censura apostolici magistratus
mandamus hoc absque ullius criminis vitio posse
fieri, si utriusque partis sederit voluntati. Nam cur
prohibeatur, quod prohibendum [ Al., prohibitum]
nunquam sancta Scriptura declarat? Sed neque mundanae
leges, connumeratis personis quae inter se
nuptias non contrahunt, de hujusmodi aliquid
dicunt. Ne ergo abnegetis quod negandum nulla ratione
docetis [ Al., monstratis].