PL 72, col. 692

Epistola I (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne · Epistola II (Licinianus Carthaginensis), J. P. Migne

talis ordinetur qui non debet, aut non sit qui sacra
mysteria celebret vel ministret.
Ante paucos annos Leander episcopus Spalensis
remeans de urbe regia, vidit nos praeteriens, qui
dixit nobis habere [ Ms. Tolet., se] homilias a vestra
Beatitudine editas de libro sancti Job. Et quia festinans
pertransiit, minime eas petentibus nobis ostendit.
Postea vero scripsisti ei de trina tinctione; in
qua epistola memoras displicuisse vobis illud opus,
sed hoc salubriori consilio statuisse ut in librorum
ductu [ Ms. Tolet., ductus] eas transponeres. Habemus
sane libellos sex sancti Hilarii episcopi Pictaviensis,
quos de Graeco Origenis in Latinum vertit: sed non
omnia secundum ordinem libri sancti Job exposuit.
Et satis miror hominem doctissimum et sanctum, ut

de stellis naenias Origenis transferret. Mihi, sanctissime
Pater, nullo pacto suaderi potest, ut credam
astra coeli spiritus [ Ms. Tolet., habere] rationales,
quae neque cum angelis, neque cum hominibus facta
esse Scriptura sancta declarat. Dignetur ergo Beatitudo
vestra opus ipsum de libro sancti Job; sed et
alios libros morales, quos fecisse te memoras in hoc
libro Regularum, exiguitati [ Ms. Tolet., nostrae] transmittere.
Tui enim sumus, tua legere delectamur.
Optabile namque est mihi et praeclarum, sicut tuus
Gregorius ait, usque ad ultimam discere senectutem.
Incolumem coronam vestram ad erudiendam
Ecclesiam suam sancta Trinitas Deus conservare dignetur,
sicut optamus, beatissime Pater [ Ms. Tolet.,
Papa].

cognovimus, quod quanto congruenter responderis,
omnis qui Scripturas sanctas legere et credere studet,
intelligit. Addis etiam, ut tibi libros beati Augustini,
sed et caeterorum qui de hac re definierunt,
quantoscunque habere videmur, ad convincendum
virum, qui responsionibus tuis nullatenus assentire
dignatur, transmittere debeamus: vel certe nobis si
aliquid divinitus fuerit inspiratum, ut scribamus hortaris.
Unde sciat sanctitas vestra, si otium nostrum
non perturbaret temporis qualitas, et liceret ut libros
eosdem, quos memoras, haberemus in promptu,
voluntati tuae voluisse parere. Sed quia non possumus
quod volumus, id saltem volumus quod possumus:
et tibi non quae nos ipsi voluntatem sequentes
nostram definire potuerimus, quodque

[ Videtur legendum, sed quod] in memoriam nostram
ex seniorum nostrorum definitionibus colligentes
coacervavimus, scribere profecto curabimus.
Sed nunc jam videamus quid de angelis Psalmographus
dicat: Qui facit (inquit) angelos suos spiritus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.