PL 72, col. 768
Epistola I (Aunarius Antissiodorensis), J. P. Migne
quidam autem numeris se rhythmisve ac cantibus
versuum delectari fatentur. Ergo, ut omnium votis
occurrerem, et nullus suo desiderio fraudaretur,
placuit mihi ut vitas beatissimorum confessorum
quasdam pede libero describeres, quasdam vero
lege metrica impeditas digereres: ob quam rem
obsecro unitam mihi tuae dilectionis amicitiam, ut
beatissimi Germani episcopi vitam in versuum qualitatem,
commutare non desistas; sancti vero Amatoris
prosaica modulatione describas; ut sectatores
apostolicae praedicationis effecti, omnibus omnia
efficiamur, et nulli quidquam debeamus, nisi ut
invicem diligamus. Individuam mihi charitatem vestram
divina custodiat pietas, venerabilis frater.