PL 73, col. 290
Vita S. Abrahae (Ephraem Edessensis; Auctor incertus), J. P. Migne
mei, festinate celeriter, atque introeuntes, vitam
ejus violenter eripite. Ait autem contra eum beatus
Abraham: Omnes gentes circumdederunt me, et in
nomine Domini vindicabor in eis [(Psal. CXVII)] . At ille
protinus cum hanc vocem audisset, evanuit, cella
autem beati viri integra atque illaesa permansit.
CAP. XIV.--Item post paucos dies cum media
nocte psalleret, psiathium suum, super quod consistebat,
coepit vehemens flamma comburere. Tunc
ille intrepidus ignem conculcans, dicebat: Super
aspidem et regulum ambulabo, leonem et draconem
conculcabo [(Psal. XC)] ; et omnem virtutem inimici,
in nomine Domini mei Jesu Christi, qui mihi praebet
auxilium, superabo. Diffugiens itaque Satanas, voce
magna proclamabat: Ego te, inquiens, mala morte
devincam, inveniamque artes, quibus te conteram,
qui me nunc quasi contemptibilem reputas.
CAP. XV.--Quadam die igitur cibum eo sumente,
transfiguratus daemon in habitu adolescentis, cellulam
ejus ingreditur, et appropinquans, 149 caucum
ejus nitebatur evertere. Vir autem Dei manu illud
retinens, manducabat intrepidus. Tunc exsiliens diabolus,
aliam phantasiam repente confingit; et ecce
quasi candelabrum statuens ante eum, et lucernam
desuper ardentem, ore polluto ac fetido psalmos
cantabat voce magna: Beati, inquiens, in via immaculati,
qui ambulant in lege Domini [(Psal. CXVI)] .
Cumque ex eodem psalmo verba plurima cecinisset,
nullum ei sermonem sanctus ille respondit, donec cibum
solitum percepisset. Postquam vero de mensa
surrexit, cum omni constantia ait ad eum: Canis
immunde et ter miserande, atque infirmissime et
mendacissime, si nosti quod beati sunt, cur eis molestus
es? Nam beati sunt revera omnes, qui ex toto
corde diligunt Deum. Respondens autem diabolus,
ait: Idcirco illis infestus sum, ut superem eos, ut ab
omni opere bono praepediti, meis facinoribus socientur.
Cui vir beatus ita respondit: Non tibi bene
sit maledicte, ut quempiam timentium Deum superare
vel impedire praevaleas, nisi forte eos qui tibi
similes existentes a Deo propria voluntate discedunt.
Illos vincis ac fallis, quoniam Deus non est in eis. Ab
his autem qui diligunt Deum, tanquam fumus a
vento, exhalescis ac deficis. Una siquidem eorum
oratio sic te persequitur ac deturbat, quemadmodum
pulvis a vento insectatus dispergitur. Vivit autem
Deus meus, qui est benedictus in saecula, qui est
gloriatio mea, quia non te pertimescam, etiam si
omni tempore hic constiteris. Sic autem pro nihilo
te spernam, veluti si unus catulus contritus ab aliquo
contemnatur. Haec eo dicente, confestim ille (ut solebat)
evanuit.
CAP. XVI.--Rursus post dies quinque, cum psalmodiam
suam noctis tempore consummasset, aliud
phantasiae argumentum ab inimico confingitur. Ecce
enim quasi turba plurima cernitur advenisse; et velut
trahentes invicem, cum clamoribus se mutuo
cohortantur, ut homo Dei in foveam projiceretur.
Quos circumspiciens vir beatus: Circumdederunt me,