PL 73, col. 353
Vita S. Joannis Eleemosynarii (Leontius Neapoleos; Anastasius bibliothecarius),
si fuerint verbis suasoriis commoti, et si sine cruciatu
reciderint quae ad eos veniunt capitula. Et
patricius tanquam a Deo jussus, pactus est ejus
mandatum se custodire omni tempore illaesum.
CAP. XV.--
Iste memorabilis habebat quemdam
nepotem, nomine Georgium. Una itaque dierum
faciens iste cum quodam civitatis tabernariorum
rixam, conviciis ab eo severe affectus est: qui amare
dolens, non solum quia publice, verum etiam quia
a viliori inhonoratus esset, maxime vero, quia erat
nepos patriarchae, subiit ad eum in conclavi, eo in
secreto morante, flens vehementer. Cum autem hunc
ita aestuantem et lacrymantem vidisset mitissimus
patriarcha, interrogat causam detinentis eum anxietatis,
scire hanc volens. Cumque ille non posset prae
amaritudine, quae circumdederat eum, exprimere
sermonem, hi qui praesto fuerunt quando eum exhonorari
a negotiatore contigerat, coeperunt recitare
archiepiscopo causam: Et quia non debuerat, inquiunt,
ita sanctitas vestra contemni, ut proprios
suos ac propinquos a despectis exhonorari pateretur
hominibus. Ille autem verus medicus, volens primo
veluti emplastro quodam curare nepotis sui furiam,
et tamen tanquam ferro incisionem et liberationem
passionis, per sapientissimum os suum huic afferre,
talibus verbis coepit exstinguere morbum, et dicere:
Et omnino ausus est aliquis os aperire, et contradicere
tibi? Crede, fili mi, patri tuo, quoniam faciam in eo
hodie rem, ut tota Alexandria miretur. Cumque vidisset
eum remedium recepisse, et tristitiam cunctam
projecisse, putantem videlicet quod ageret contra
eum qui se contumeliis affecerat, et faceret eum flagellari
per eum qui super forum erat constitutus, et
variis pompis dehonestari, dicit ei, deosculans pectus
ipsius: Fili mi, si ex veritate humilitatis meae nepos
existis, praepara teipsum et flagellari, et convicia pati
ab omni homine. Vera enim cognatio non ex sanguine
et carne, sed ex virtute mentis agnoscitur.
Confestim igitur accersivit eum qui super caupones
erat constitutus, et praecepit ei ne ab illo caupone
acciperet neque consueta sua, neque publica, neque
pensionem ergasterii ejus. Et ipse enim sanctissimae
Ecclesiae erat. Et omnes expavescentes immobilem
longanimitatem ejus, intellexerunt esse hoc quod
dixit: Quoniam faciam in eum rem, ut miretur tota
Alexandria, videlicet quia non solum vicissitudinem
non reddidit, verum etiam pro ultione adjutorium
impendit.
CAP. XVI.--
Nuntiatum est aliquando huic beato,
quod quidam clericorum malitiam in corde adversus
quemdam reservaret, et irreconciliatus ei permaneret.
Ille vero quaerebat hujus nomen et gradum
nosse. In crastinum ergo die Dominico didicit hunc,
Damianum quidem nomine, diaconem vero esse officio.
Praecepit itaque archidiacono ut sibi, quando
idem Damianus ad ecclesiam veniret, demonstraret.
Igitur cum in crastinum statio Dominico die fieret,
venit et diaconus ad stationem; et videns archidiaconus,
ostendit eum patriarchae. Ob eam enim tantummodo