PL 73, col. 574

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

Quid de ipsis quod praedices, habes, nisi dementiam
ac turpitudinem, inanemque artem, verborum
elegantia foetidae suae religionis coenum contegentem.
Quin etiam ex poetis tuis, quicunque ab ingenti
furore atque insania vel tantulum emergere potuerunt,
id quod verius erat dixerunt, nempe eos qui
dii appellantur homines exstitisse, ac propterea
quod quidam eorum urbibus ac regionibus imperarunt,
quidam autem aliud quiddam nullius poene momenti,
dum viverent, effecerunt, homines errore
lapsos, deorum nomine eos appellasse. Principio
enim Seruch ille statuas invenisse litterarum
monumentis proditus est. Siquidem eos qui antiquitus
vel strenui animi, vel amicitiae, vel cujuspiam alterius

virtutis opus memoria dignum edidissent, statuis
ornasse dicitur. Posteri autem, majorum mentem
ignorantes, nempe quod memoriae duntaxat
causa iis qui laude dignum aliquid effecissent statuas
et columnas erexissent, daemonis vitii auctoris
opera paulatim aberrantes, homines iisdem passionibus
obnoxios ac corruptioni subjectos, tanquam
immortales deos adorarunt, sacrificiaque ipsis ac
libamina excogitarunt: daemonibus videlicet in
statuis habitantibus, atque hujusmodi honorem et
sacrificia ad sese pertrahentibus. Illi itaque eos qui
Deum in notitia habere minime probant [(Rom. I)] ,
duplici de causa ut se deos esse existiment adducunt:
altera, ut ipsi hoc nomine celebrentur,
gaudent enim ipsi, utpote fastu atque arrogantia pleni,

cum ipsis tanquam diis honor tribuitur; altera, 321
ut eos quos in fraudem induxerint ad praeparatum
sibi sempiternum ignem trahant. Eoque nomine
omni flagitii ac turpitudinis genere ipsos erudierunt,
adeo ut eorum fraudi atqui imposturae semel
addicti homines, mentis tenebris circumfusi, atque
ad malorum colophonem venientes, sui quisque vitii
ac suae cupiditatis statuam fixerint, deumque nominarint.
Qua quidem in re, cum erroris sui nomine
exsecrandi sint, tum vero ob earum rerum quas adorant
absurditatem majori exsecratione dignos se
praebuerunt. Id autem tandiu locum habuit, quoad
Dominus perviscera misericordiae suae nos qui ipsius
fide praediti sumus, ex improbo ac pestifero hujusmodi
errore liberavit, veraque Dei cognitione imbuit.

Neque enim in alio ullo salus est, nec praepter ipsum
solum qui mundum effecit, ac virtutis suae verbo
omnia portat [(Hebr. I)] , alius deus aut in coelo aut in
terra est. Verbo enim Domini, inquit ille, coeli
firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum [(Psal. XXXII)] ;
atque omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est [(Joan. I)] .
Theudas autem cum haec verba audivisset, atque
hujusmodi sermonem divinitus infusa sapientia plenum
esse cerneret, tanquam tonitrui sono perculsus,
silentio tenebatur. Tandem autem aliquando miseriam
suam agnoscens (obtenebratos enim cordis
ipsius oculos salutaris doctrina tetigerat) ingenti an

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.