PL 73, col. 576

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

Theudas igitur his verbis institutus, statim ex
aula excedit, atque ad sceleratam speluncam suam
profectus, magicos libros suos tanquam sceleris omnis
primitias, ac diabolicorum arcanorum thesauros,
excussit. Ipse autem ad sacrosancti illius viri, ad
quem etiam Nachor perrexerat, antrum sese confert,
rerumque suarum omnium statum ipsi exponit, capiti
suo terram aspergens, gravesque gemitus edens,
ac seipsum lacrymis perfundens, nefariaque sua flagitia
seni ordine commemorans. Ille autem, ut qui
salutis animae afferendae, atque ex versipellis draconis
faucibus eripiendae peritissimus esset, salutaribus
verbis eum demulcet, 322 ac velut excantat, veniam
spondet, ac propitium et facilem ipsi judicem fore
pollicetur. Ac postea cum eum Christianae fidei rudimentis

imbuisset, multorumque dierum jejunium
ipsi indixisset, eum divino baptismo lustravit. Ac
deinceps per omnem vitae cursum ille sincero animo
de admissis sceleribus poenitentiam egit, lacrymisque
ac gemitibus Deum placare studuit.
CAP. XXXIII.--
Quae cum ad hunc modum evenissent,
rex consilii inopia undique destitutus, in gravi
plane moerore versabatur, animoque magnopere jactabatur.
Coacto autem rursum senatu, quidnam de
filio suo faceret dispiciebat. Cum autem multi multas
sententias in medium protulissent, Araches ille, de
quo superius mentionem fecimus, qui et ducum omnium
clarissimus erat, et principem in senatu locum
obtinebat, his ad regem verbis usus est: Quidnam,
o rex, filio tuo facere oportuit quod non fecerimus,

ut ad sequenda nostra dogmata, deosque nostros colendos
eum induceremus? Verum, ut video, impossibilia
aggredimur: siquidem a natura ipsi, aut etiam
fortasse a fortuna, pervicacia et animi durities insita
est. Itaque si ipsum suppliciis ac cruciatibus
afficere in animum induxeris, tum ipse naturae
hostem te praebebis, patrisque nomen amittes,
tum ipsius jacturam facies, ut qui pro Christo
mortem appetere paratus sit. Reliquum est igitur
ut hanc rationem ineas, nempe ut regnum
cum eo partiaris, eique in ea parte quae ad eum
attinuerit regii muneris administrationem committas.
Ac si quidem negotiorum natura, rerumque
mundanarum cura eum ad institutum nostrum vitaeque
genus amplectendum pertraxerint, res nobis ex

sententia succedet. Mores etenim in animo vehementer
corroborati aegre expungi atque oblitterari
possunt, verborumque potius blanditiis quam vi commutantur.
Sin autem in Christianorum religione
perstiterit, illud ipsum certe, quod filio non sis orbatus,
moerorem tuum aliqua ex parte mitigabit.
Hanc orationem cum Araches habuisset, omnes ipsius
sententiam comprobarunt, ac proinde rex se ita
acturum assensit.
Itaque postridie cum illuxisset, filium accivit, eum
que ita est allocutus: Hic mihi, o nate, postremus
ad te sermo est, cui nisi quamprimum parueris, atque
in hac saltem re pectoris mei dolorem leniveris,
non ultra, mihi crede, indulgenter tecum agam. Percontante
autem illo quid sibi hoc sermone vellet:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.