PL 73, col. 578

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

et lenitate venerationem ac terrorem sibi commovere
cupiebat. Quae etiam res omnes ad eum magis pertrahebat,
nimirum quod, ut vita et actionibus admirandus,
ita etiam animo facilis ac modestus esset.
Ex quo effectum est ut potentia magnum a modestia
et mansuetudine subsidium nacta, omnes eo adduceret,
ut ipsius verbis parerent.
Siquidem in tam brevi adeo temporis curriculo,
plebs omnis ipsi subjecta, tam oppidani quam finitimi,
divinis ipsius sermonibus in Christiana religione instituebantur,
ac falsum multorum deorum cultum
ejurabant, et ab idolorum sacrificiis et exsecrando
eorum cultu sese abrumpebant, atque ad fidem erroris
expertem sese conferebant, ipsiusque doctrina
innovati, ad Christum adjungebantur. Omnes autem

sacerdotes et monachi, ac nonnulli episcopi, qui ob
patris ipsius metum in montes et speluncas sese abdiderant,
e latibulis suis exeuntes, laeto animo ad
eum proficiscebantur. Ipse vero iis qui Christi causa
tantis molestiis et acerbitatibus, totque calamitatibus
affecti fuerant, obviam prodiens, eos honorifice
excipiebat, atque in palatium suum introducebat,
pedes ipsorum lavans, squalidam comam abstergens,
atque omni officii genere ipsos complectens. Post autem
ecclesiam recens a se constructam dedicandam
curat, atque episcopum quemdam, qui fidei Christianae
causa multis aerumnis conflictatus fuerat, suique
episcopatus thronum amiserat, antistitem in eo instituit,
virum, inquam, sanctum, et ecclesiasticorum
canonum peritum, divinoque zelo prorsus

flagrantem. Ac tum piscina ex tempore facta, eos
qui ad Christum sese converterant, baptizari jubet.
Et quidem principes ac magistratus primi baptizati
sunt, post autem qni militaris ordinis erant, ac reliquum
vulgus. Ac qui baptismum suscipiebant, non
modo animarum sanitatem consequebantur, verum
etiam quicunque corporis morbis et febribus laborabant,
abjecta omni adversa valetudiue, tum animo
puro, tum integro corpore e piscina revertebantur,
percepta videlicet tum animorum tum corporum sanitate.
Ob eamque causam ingens hominum multitudo ad
regem Josaphat undecunque confluebat, pietatis
doctrina ab eo imbui exposcens, atque omnia idolorum
templa evertebantur, omnesque opes ac pecuniae

in fanis reconditae abstrahebantur, eorumque
loco sacrosancta templa Deo exaedificabantur, opesque
illas ingentisque pretii vestes ac thesauros rex
Josaphat ipsis assignabat, vilem scilicet ac supervacaneam
illam materiam hac ratione utilem ac fructuosam
efficiens. Exsecrandi porro daemones, qui in
fanis illis et altaribus commorabantur, atrocissimum
in modum vexabantur, ac fugabantur, coortamque
sibi calamitatem audientibus multis clamabant. Atque
finitima illa universa regio tenebrosa ipsorum fraude
atque impostura liberabatur, ac Christianorum fidei
ab omni labe ac reprehensione liberae luce collustrabatur.
Siquidem ipse quoque rex omnibus virtutis exemplar

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.