PL 73, col. 587

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

ipsi considerate quem vobis praeesse ac regnum
obtinere velitis. Jam enim in Domini voluntate perfecti
estis, nec quidquam ex ipsius praeceptis vobis
occultum est. In his ambulate, nec vel ad dexteram
vel ad sinistram declinate. Ac Deus pacis velim sit
cum omnibus vobis.
Haec ut plebs audivit, tumultus statim ac strepitus,
ingensque clamor et confusio exorta est, plorantibus
omnibus, atque orbitatem suam deplorantibus. Quin
etiam praeter luctus et ejulatus illud etiam jurejurando
affirmabant, sese illum minime dimissuros, sed retenturos,
nec secedendi potestatem ullo modo ipsi
facturos. Sic clamante populo, atque omnibus magistratibus,
excipiens rex populares compescit, silentiumque
ipsis imperat, seque illorum contentioni cedere

atque obtemperare asserens, eos, quamvis alioqui
moerentes atque ejulatus signa in genis ferentes,
domum remittit. Ipse autem unum ex principibus,
quem ipse tum pietatis, tum vitae sanctitatis nomine
pluris omnibus faciebat, admirationeque prosequebatur,
hoc est Barachiam, cujus etiam superius, cum
Nachor Barlaamum se esse simulans cum philosophis
disputavit, verba fecimus, quemque solum zelo
divino penitus flagrantem ab ipsius partibus stetisse,
atque ad disputationem adversus illos ineundam paratum
fuisse diximus, hunc, inquam, remotis arbitris,
assumptum, blande ac leniter allocutus est,
obnixisque precibus, ut regnum acciperet, atque in
timore Dei plebem suam regeret obsecrabat quo ipse
ad expetitum iter se accingeret.
Ut autem eum renuentem, atque istud omnino repudiantem

vidit, hisque verbis utentem: O rex, quam
istud tuum judicium iniquum est, quam tuus sermo
divino mandato parum consentaneus; nam cum proximum
non secus ac teipsum amare docearis, qua
tandem ratione sarcinam eam, quam tu abjicere studes,
mihi imponere festinas? nam si regio munere
fungi bonum est, ipse quod bonum est retine; sin autem
offendiculum istud ac scandalum animi est, quid mihi
illud objicis, ac me in fraudem inducere cupis? Ut, inquam,
eum his verbis utentem et asseverantem vidit,
cum eo quidem colloqui destitit: ipse 329 autem intempesta
nocte epistolam ingenti sapientia plenam, atque
ad omne pietatis genus impellentem, ad populares
suos exarat, nempe quam de Deo sententiam tenere,
quam ipsi vitam, quas laudes, quas denique gratiarum

actiones offerre deberent, praescribens. Ac postea, ne
quemquam alium praeter Barachiam ad regiam dignitatem
admitterent prohibebat. Hac epistola in cubiculo
suo relicta, inscientibus omnibus egreditur. Nec
tamen efficere potuit ut ipsius discessus ad extremum
usque incognitus esset. Nam simul atque illuxit, ea
res audita perturbationem ac luctum plebi attulit,
omnesque summa celeritate ad eum investigandum
perrexerunt, ipsius fugam omni ratione occupare
cogitantes. Quo etiam factum est ut studium ipsius
frustra minime cesserit. Nam cum itinera omnia occupassent,
ac montes omnes obsedissent, inviasque
valles peragrassent, in torrente quodam ipsum manus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.