PL 73, col. 599

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

necesse est, quo iis nulla ex parte inferior sis, qui
diei et aestus pondus pertulerunt [(Matth. XX)] . Quapropter,
o amice, quae a Deo decreta sunt, prompto
ac lubenti animo accipe. Nam quae ipse decrevit,
quis tandem mortalium dissipare queat? Atque ipsius
gratia conservatus, tolerantiam praesta.
Illud etiam cura, ut adversus inimicas cogitationes
animo excubes, ac mentis puritatem, non secus ac
quemdam ingentis pretii thesaurum, salvum et incolumem
serves, ad sublimiorem actionem et contemplationem
in dies teipsum provehens, ut illud in te
impleatur, quod Dominus amicis suis promisit, his
verbis utens: Si quis diligit me, sermonem meum
servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus,
et mansionem apud eum faciemus (Joan.

XIV). Haec, ac multo his plura sanctissima illa anima,
ac theologica lingua digna locutus senex, moerentem
ipsius animum lenivit. Deinde ad quosdam
fratres, longo intervallo 336 ab ipso dissitos, eum
amandat, ut ea quae ad sacrosanctum sacrificium
conficiendum accommodata erant afferret. Et quidem
Josaphat praecinctis vestibus quam celerrime hoc
ministerium exsequitur; verebatur enim ne absente
Barlaam debitum naturae munus persolveret, ac Domino
spiritum reddens, grave sibi detrimentum inferret,
siquidem et verborum et extremarum allocutionum
et orationum ipsius expers fuisset.
Cum igitur longinquum illud iter fortissimo animo
confecisset, atque ea quae ad sacrosanctum sacrificium
opus erant attulisset, divinissimus Barlaam incruentum
sacrificium Deo obtulit; perceptisque Christi

ab omni labe puris mysteriis, ac Josaphato item
impertitis, spiritu exsultavit, sumptoque de more
cibo, salutaribus rursum sermonibus ipsius animum
alere coepit, his verbis utens: Non jam, charissime
fili, nos in hac vita eadem domus ac mensa conjunget,
jam enim ultimam patrum meorum viam ingredior.
Quocirca tibi faciendum est ut per mandatorum
divinorum observationem, atque in hoc loco ad
extremum usque vitae diem commorationem, tui
erga me amoris specimen exhibeas; sic nimirum
vitae tuae rationes instituens, quemadmodum didicisti,
nec unquam abjectae atque ignavae animae meae
memoriam intermittens. Multum itaque vale, atque
in Christo delectare, atque exsulta, quoniam terrena

et interitui obnoxia cum sempiternis et ab interitu
alienis bonis commutasti; ac propinqua est operum
tuorum merces, ac jam jamque adest qui mercedem
refert. Qui quidem ad inspiciendam eam vineam,
quam excoluisti, veniet, tibique pro ea exculta mercedem
amplissimam praebebit. Fidelis enim sermo,
ut clamat divinus Paulus apostolus [(I Tim. I)] , atque
omni acceptione dignus: Si commorimur, et convivemus;
si sustinemus, et conregnabimus, in sempiterno
illo ac finis experte regno incomparabili luce
collustrati, atque vere beatae ac principis Trinitatis
illuminatione donati. Haec Barlaam ad vesperam
usque, ac per totam etiam noctem, Josaphato loquebatur
effusissime lacrymanti, atque hujusmodi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.