PL 73, col. 604

Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne

Luculenter autem simul ac magnifice in ea ecclesia
quae ab ipsis fundamentis a Josaphat exstructa fuerat,
eorum corpora condita sunt. Multa porro miracula,
morborumque depulsiones, tum in corporum transvectione,
tum in eorum inhumatione, tum etiam
posteris temporibus, Dominus per pios famulos suos
effecit. Viditque rex ac vulgus omnes virtutes eas quae
per ipsos edebantur. Ac plerique e finitimis nationibus
infidelitatis ac ignorationis Dei morbo laborantes
per ea signa quae in monumento fiebant ad fidem
accesserunt. Atque omnes qui ipsius Josaphat vitam
ad angelorum imitationem expressam, atque a teneris
unguibus ardentem ipsius erga Deum amorem
cernentes atque audientes, admiratione corripiebantur,
Deum in omnibus celebrantes, qui se amantibus

opem et auxilium nunquam ferre desinit, eosque
amplissimis beneficiis remuneratur.
Hic praesentis libri finis est, quem pro mea virili
conscripsi, quemadmodum a praeclaris viris qui mihi
haec haud falso tradiderunt accepi. Utinam autem
vos, qui hanc animis utilem historiam legitis atque
auditis, ad eorum partem asciscamini, qui Deo vitae
suae rationes probaverunt, per orationes et intercessiones
beatorum virorum Barlaam et Josaphat, de
quibus haec historia contexta est in Christo Jesu Domino
nostro, quem decet honor, imperium, majestas
et magnificentia, cum Patre et Spiritu sancto, nunc
et semper in saecula saeculorum. Amen.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.