PL 73, col. 607

Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne

quidem magicam curiositatem sectantibus finem
imposuit, Judaeos vero nec nuncupationem nominis
habere permisit, Christianos autem procul ab Alexandria
tantum debere esse constituit. Ipse vero
plus licet philosophorum amicus quam fautor idolorum,
Romanis tamen superstitionibus, ac si religiosus
cultor, instabat, non rationi, sed traditioni concordans.
CAP. II.--Eugeniam igitur filiam suam dum litteris
liberalibus perfectissime docuisset, et tam Latino
eam quam Graeco eloquio instruxisset, etiam philosophiam
doceri permisit. Erat enim acris ingenii, et
tam memoriae capax, ut quidquid audiendo semel
vel legendo potuisset arripere, perpetuo retineret.
Erat autem Eugenia pulchra facie et eleganti corpore,

sed pulchrior mente, et formosior castitate. Igitur
cum quintodecimo aetatis suae anno ab Aquilio,
Aquilii consulis filio peteretur sponsa, interrogatur
a patre utrum petenti juveni illustrissimis orto
natalibus consentiret? Illa respondit: Maritus moribus,
non natalibus eligendus est; ipso enim, non parentibus
ejus utendum est. Igitur cum aliis atque
aliis poscentibus animo castitatis 341 obsisteret,
pervenit ad manus ejus beatissimi Pauli apostoli
doctrina; et licet sub paganissimis parentibus ageret,
esse tamen coepit animo Christiana.
CAP. III.--Et quoniam jussi fuerant Christiani ab
Alexandria urbe discedere, rogat parentes ut spectandi
gratia permitteretur praedia sua in suburbano
Alexandriae posita circuire. Cumque statim ut poposcerat

impetrasset, et ab urbe properaret ad villam,
audit Christianos psallentes atque dicentes:
Omnes dii gentium daemonia, Deus autem noster coelos
fecit [(Psal. XCV)] . Haec ita audiens suspiravit et
flevit, et dicit ad eunuchos pueros nomine Protum et
Hyacinthum: Scio vos mecum litteris eruditos et
digna simul et indigna hominum legimus gesta, philosophorum
quoque syllogismos vano labore constructos
studio scrupulosissimo transegimus: Aristotelica
argumenta et Platonis ideas, et Epicuri sectas, et
Socratis monita et Stoicorum; et ut breviter cuncta
complectar, quidquid cantat poeta, quidquid orator
invenit, quidquid philosophus cogitat, una hac sententia
excluduntur, qua tripudiantes Christianos
audimus psallere: Omnes dii gentium daemonia,

Deus autem noster coelos fecit. Confessio et pulchritudo
in conspectu ejus, sanctitas et magnificentia in
majestate ejus. Igitur jubet conferre sermonem: et
Apostolus legitur, et Propheta laudatur; fit concordia
fidei, et qua arte ad penetralia sapientiae divinae
absque sui separatione perveniant, consilio ardenti
definitur. Dominam me, inquit, vobis usurpata potestas
attribuit, sed sororem sapientia fecit. Simus
ergo fratres, sicut divina sapientia ordinavit, non
sicut se jactat humana temeritas. Pergamus pariter
ad Christianos, et sicut ordinavero, properemus. Helenum
audio dici episcopum, cujus est habitatio illa
in qua die noctuque audiuntur Deo suo cantare, quos
etiam nos, quoties transimus, psallentes audimus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.