PL 73, col. 611

Vita S. Eugeniae (Auctor incertus), J. P. Migne

et tenebat universos moeror, et infinita animi
tribulatio. Fitque per totam provinciam inquisitio,
interrogautur aruspices, inquiruntur pithones; sacrificiis
quoque et sceleratis superstitionibus daemonia
interrogantur, ut quo venisset Eugenia indicarent.
Hoc solum omnes dicebant, quod eam dii de coelo
rapuissent. Credidit factum pater; et fletum ad consolationem
revocans, dat festa responsis, et deorum
illam numero consecrans, ex auro puro ejus fecit
fieri simulacrum: quod ita coepit excoli, ut non minorem
honorem quam diis suis exhiberent. Mater tamen
ejus Claudia, et fratres Avitus et Sergius, nulla
poterant ratione consolationem accipere, sed erant
intolerabiliter lugentes eam
CAP. IX.--Beata autem Eugenia virili habitu et

animo, in praedicto virorum monasterio permanebat:
atque ita in divinis eruditionibus profecit, ut intra
secundum annum omnes scripturas Dominicas memoria
retineret. Tanta in ea erat animi tranquillitas,
ut unam illam omnes dicerent ex numero esse angelorum.
Quis enim deprehenderet quod esset femina,
quam virtus Christi et virginitas immaculata protegebat,
ut mirabilis esset et viris? Sermo enim ejus
erat humilis in charitate, clarus in mediocritate, vitiis
carens, et facundiam fugiens, omnes in humilitate
superabat. Nullus illa ad orationem inveniebatur anterior,
efficiebatur autem omnibus omnia: tristem
consolabatur, laeto congaudebat, irascentem uno sermone
suo mitigabat; superbientem ita suo aedificabat
exemplo, ut ovem subito e lupo factam se credere

delectaretur. Tantam a Deo et gratiam consecuta, ut
quemcumque in dolore positum visitasset, omnis statim
dolor recederet, et omnis salubritas adveniret.
Comites autem ejus Hyacinthus et Protus comitabantur
eam, et erant in omnibus obtemperantes ei.
CAP. X.--Tertio igitur anno conversionis ejus,
abbas qui praeerat fratribus in monasterio, migravit
ad Dominum. Post cujus abscessum omnibus visum
est ut sibi beatam Eugeniam eligerent abbatem. Tunc
beata Eugenia metuens se feminam contra regulam
viris praeponi; item timens ne omnes unanimiter deprecantes
sperneret, ait ad eos: Obsecro vos ut
Evangelium in praesenti adhibeatis. Quod cum fuisset
allatum, dixit: Quotiescumque Christianis aliquid eligendum
est, Christus est ante omnia auscultandus.

Videamus ergo in hac electione vestra quid ipse praecipiat,
ut et vestris jussis, et ipsius monitis intendamus.
Et revolvens Codicem, venit ad locum, et coepit
legere, dicens: Dixit Jesus discipulis suis: Scitis
quia principes gentium majores sunt his quibus dominantur,
et principatum eorum gerunt [(Matth. XX)] .
Apud vos autem non est sic; sed si quis in vobis
vult primus esse, sit vester ultimus; et si quis inter
vos voluerit esse dominus, sit vester servus (Lucae
XXIII). Et his dictis, adjecit: Ecce, inquit, et vestris
jussis obtem perans, decrevi primatum suscipere, et
Domini jussionibus obedire, ultimum me vestrae
charitati constituo. Exhilaratur omnium causa in consensu
ejus: ipsa tamen ante omnes opus monasterii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.