PL 74, col. 1056
Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne
sed cum non vacaret, maluimus eruditorum desiderio
cito potius satisfacere, quam diuturniore
adhuc tempore iis elucidandis lucubrare. Pari item
de causa id quod circa libri medium ad marginales
oras aggressi fueramus, ut textus castigationes inibi
ex aliis Codicibus apponeremus, longius prosequi
non potuimus Codicum defectu, qui tum temporis
ad manum non erant. Nostrarum nihilominus adnotationum
loco, quod attinet ad libros Sacramentorum
Romanae Ecclesiae, praesto esse possunt Vicecomitis,
Pamelii, Rocchae, Menardi, Hallerii, Haberti,
Morini, et cardinalis Bonae, clarissimorum
virorum, eruditissimae commentationes, ut Ordinem
Romanum, Alcuinum, Amalarium, caeterosque antiquiores
omittam. Pro Gallicanis autem Missalibus
Patres sunt potissime consulendi, Augustinus, Caesarius
Arelatensis, Gregorius Turonensis, caeterique
Galliae veteres Scriptores, a quibus haud exiguam
lucem accipere posse animadvertimus. Quod autem
prolixioribus notationibus conficere nequivimus, hoc
vel qualitercunque ex parte praestare conati sumus.
Quantum enim properatim fas fuit, conferri curavimus
cum aliis sacris libris Codicem Sacramentorum
Romanae Ecclesiae (Gallicanorum enim Missalium
alia exempla non habuimus) ut in promptu
essent castigationes mendorum quibus ille scatet.
Quae vero ex ejusmodi libris facile emendari
non potuerunt, lectori castiganda reliquimus. Quem
admonitum volumus integra nos fide, ut par est,
ipsa mss. Exemplaria exhibere, iis tantum sublatis
erroribus, nec tamen omnibus, qui fastidium magis
facerent quam fidem, cujusmodi sunt medillam, concide,
antestes, etc., qui non tantum scriptoris, quantum
linguae Latinae vitio, quae tum communis erat
et vulgaris, sed jam Barbarorum commistione foedata,
sunt ascribendi; reliquos vero barbarismos
et soloecismos, maxime qui multifarie restitui possent,
de industria retinuimus.
Α + Ω IN NOMINE DNI JESU XPI SALVATORIS INCIPIT LIBER SACRAMENTORUM ROMANAE ECCLESIAE. ORDINIS ANNI CIRCULI.
tui singulare Nativitatis mysterium, et mentes credentium
praeparentur, et non credentium corda subdantur.
Per Dominum nostrum.
Secreta.
Tanto nos, Domine, quaesumus, promptiore servitio
hujus sacrificia praecurrere concede solemnia,