PL 74, col. 1071

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

Consummatio presbyteri.
Sit nobis, fratres, communis oratio, ut his qui
in adjutorium et utilitatem vestrae salutis eliguntur,
presbyteratus benedictionem divini indulgentia muneris
consequantur, ut sancti Spiritus sacerdotalia
dona privilegio virtutum, ne imparis loco deprehendantur,
obtineant. Per suum.
Item benedictio.
Sanctificationum omnium Auctor, cujus vera consecratio,
cujus plena benedictio est, tu, Domine, super
hos famulos tuos, quos presbyterii honore dedicamus,
manum tuae benedictionis his infunde, ut
gravitate actuum, et censura vivendi probent se esse
seniores, his instituti disciplinis, quas Tito et Timotheo
Paulus exposuit, ut in lege tua die ac nocte,

Omnipotens, meditantes, quod elegerint et credant,
quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur:
justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem
in se ostendant, et exemplo probent,
admonitione confirment, ut purum atque immaculatum
ministerii tui donum custodiant, et per obsequium
plebis tuae corpus et sanguinem Filii tui immaculata
benedictione transforment, et inviolabili
charitate in virum perfectum, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi, in die justitiae aeternae judicii,
constantia pura, fide plena, Spiritu sancto pleni persolvant.
Per.
XXI. CAPITULUM Sancti Gregorii papae.
Sicut qui invitatus renuit, quaesitus refugit sacris
est altaribus removendus; sic qui ultro ambit, vel
importunus se ingerit, est procul dubio repellendus.
Nam qui nititur ad altiora conscendere, quid agit
nisi ut crescendo decrescat? cur non perpenditur
quia benedictio illi in maledicto convertitur, qualiter
ad hoc ut fiat haereticus promovetur? Per.
XXII. Ad ordinandos diaconos.
Oremus, dilectissimi, Deum, Patrem omnipotentem,
ut super hos famulos suos, quos ad officium
diaconatus vocare dignatur, benedictionem gratiae
suae clementer effundat, et consecrationis adultae
propitius dona conservet.
Oremus.
Sequitur oratio.
Domine Deus, preces nostras clementer exaudi,
ut quae nostro sunt gerenda servitio, tuo benignus
prosequaris auxilio, et quos sacris ministeriis exequendis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.