PL 74, col. 1075
Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne
Ad populum.
Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis et sine cessatione
capere paschalia sacramenta, et desideranter
expectare ventura, ut mysteriis, quibus renati sunt,
permanentes, ad novam vitam his operibus perducantur.
Per.
FERIA QUARTA Hebdom. secunda.
Deus, qui per Verbum tuum humani generis reconciliationem
mirabiliter operaris, praesta, quaesumus,
ut sancto jejunio et tibi toto simus corde subjecti,
et in tua nobis efficiamur prece concordes. Per Dominum.
Praesta nobis, Domine, quaesumus, auxilium gratiae
tuae, ut jejuniis et orationibus convenienter intenti,
liberemur ab hostibus mentis et corporis. Per.
Secreta.
Praesenti sacrificio nomini tuo nos, Domine, jejunia
dicata sanctificent, et quod observantia nostra
profitetur extrinsecus, interius operetur effectus.
Per.
Postcommun.
Gratia tua nos, quaesumus, Domine, non relinquat,
quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam
nobis opem semper adquirat. Per.
Ad populum.
Adesto, Domine, famulis tuis, et opem tuam largire
poscentibus, ut his, qui te auctore et gubernatore
gloriantur, et grata restaures, et restaurata
conserves. Per.
FERIA SEXTA Hebdom. secunda.
Ad hostes nostros, Domine, superandos, praesta,
quaesumus, ut auxilium tuum jejuniis tibi placitis et
bonis operibus impetremus. Per Dominum.
Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam
salutarem corporibus mederis et mentibus, Majestatem
tuam suppliciter exoramus, ut pia jejunantium
precatione placatus, et temporalia nobis subsidia
praebeas et aeterna. Per.
Secreta.
Efficiatur haec hostia, Domine, quaesumus, solemnibus
grata jejuniis, ut et tibi fiat accceptior, purificatis
mentibus immolemur.
Postcommun.
Praeveniant nobis, Domine, quaesumus, divina
tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur
et fructu. Per.
Ad populum.
Adesto, Domine, propitius plebi tuae, et temporali
consolatione non deseras, quam vis ad aeterna contendere.
Per.
FERIA SEPTIMA Hebdom. secunda.
Subveni, Domine, servis tuis pro sua jugiter iniquitate
gementibus, mentesque nostras terrenis