PL 74, col. 1078

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

devotione perfectam, ut refraenatione carnalis
alimoniae sancta tibi conversatione placeamus. Per.
Secreta.
Deus, de cujus gratiae rore descendit, ut ad mysteria
tua purgatis sensibus accedamus: praesta, quaesumus,
ut in eorum traditione solemniter honoranda,
competens deferamus obsequium. Per.
Postcommun.
Percipientes, Domine, gloriosa mysteria referimus
gratias, quod in terris positos jam caelestium praestas
esse participes. Per.
Ad populum.
Defende, Domine, familiam tuam, ut toto tibi
corde prostrata et ab hostium tuere formidine, nec
bona tua difficulter inveniant, pro quibus et sancti

tui et angelicae tibi supplicant potestates.
Per.
FERIA SEXTA Hebdom. tertia.
Praesta, quaesumus, Domine, observationes sacras
annua devotione recolentes, et corpore tibi
placeamus et mente. Per.
Concede, quaesumus, Domine, fragilitati nostrae
sufficientiam competentem, ut suae reparationis effectum
et pia conversatione recenseat, et cum exultatione
suscipiat. Per.
Secreta.
Accepta tibi sint, Domine, quaesumus, nostri dona
jejunii, quae expiando nos tua gratia dignos efficiant,
et ad sempiterna promissa perducant. Per.
Postcommun.
Hos, Domine, quos reficis sacramentis, adtolle

benignus auxiliis, ut tuae redemptionis effectum et
mysteriis capiamus et moribus. Per.
Ad populum.
Super populuum tuum, Domine, quaesumus, benedictio
copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio
tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio
sempiterna firmetur. Per.
FERIA SEPTIMA Hebdom. tertia.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut dignitas
conditionis humanae, per immoderantiam sauciata,
medicinalis parsimoniae studio reformetur. Per Dominum.
Auge fidem tuam, Domine, quaesumus, miseratus
in nobis, qualiter pietatis tuae subsidia non negabis,

quibus integre contuleris firmitatem. Per.
Secreta.
Domine Deus noster, qui in his potius creaturis,
quas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti, tuoque
nomini munera jussisti dicanda costitui, tribue,
quaesumus, ut et vitae nobis praesentis auxilium et
aeternitatis efficiant sacramentum. Per.
Postcommun.
Quod ore sumpsimus, Domine, mente capiamus,
et de munere temporali, fiat nobis remedium sempiternum.
Per.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.