PL 74, col. 1082

Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I), J. P. Migne

jejuniorum nostras mentes purifica, ut ad beneficia
recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribuas
venire gaudenter. Per.
Secreta.
Exaudi nos, omnipotens Deus, et famulos tuos,
quos fidei Christianae, primitiis imbuisti, hujus sacrificii
tribuas operatione mundari. Per.
Postcommun.
Sanctificent nos, Domine, sumpta mysteria, et
paschalis observantiae sufficientem nobis tribuant
facultatem. Per.
Ad populum.
Benedictio, Domine, quaesumus, in tuos fideles
copiosa descendat, et quam subjectis cordibus expetunt,
largiter consequantur. Per.
FERIA TERTIA Hebdom. quinta.
Praesta, quaesumus, Domine, ut observationes sacras
annua devotione recolentes, et corpore tibi placeamus
et mente. Per.
Fiat, quaesumus, Domine, per gratiam tuam fructuosus
nostrae devotionis affectus, quia tunc nobis
proderunt suscepta jejunia, si tuae sint placita pietati.
Per.
Secreta.
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut celebraturi
sacra mysteria, non solum abstinentiam corporalem,
sed, quod est potius, habeamus mentium
puritatem. Per.
Postcommun.
Vegetet nos, Domine, semper et innovet tuae
mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet,
et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat.
Per.
Ad populum.
Libera, Domine, quaesumus, a peccatis et hostibus
tibi populum supplicantem: in sancta conversatione
viventes, nullis afficiantur adversis. Per Dominum.
FERIA QUARTA Hebdom. quinta.
Jejunia, quaesumus, Domine, quae sacris exequimur
institutis, et nos a reatibus nostris semper expediant,
et tuam nobis justitiam faciant esse placatam.
Per Dominum.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quos
jejunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta
laetificet, ut, terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia
capiamus. Per.
Secreta.
Praesta, omnipotens Deus, ut jejuniorum placatus
sacrificiis, remissionis tuae nos venia prosequaris.
Per.
Postcommun.
Adesto, Domine, fidelibus tuis, et quos caelestibus
reficis sacramentis, a terrenis conserva periculis.
Per Dominum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.