PL 74, col. 123

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne · Prologus (Joannes Moschus), J. P. Migne

Erat senex quidam habitans in monasterio abbatis
Eustorgii, Joannes nomine, quae sanctus Elias archiepiscopus
Jerosolymorum voluit praepositum monasterii
constituere. Ille vero non acquiescebat, dicens:
In montem Sina orationis causa pergere volo.
Archiepiscopus autem cogabat eum, ut prius abbas
fieret, et postea pergeret quo vellet. Cum vero senex
non acquiesceret, dimisit eum spondentem, se, postquam
reversus esset, suscepturum regiminis curam.
Et ita salutato archiepiscopo iter arripuit, ut ad Sina
montem proficisceretur, assumpto secum et discipulo
suo. Transvadatoque Jordane fluvio, cum vix uno lapide
processissent, coepit senior rigore detineri, ac

post paululum invasit eum febris. Cum vero in tantum
excresceret ardor febris, ut ambulare non posset,
invenerunt speluncam parvulam, in quam ingressi
sunt ut requiescerent. Cum vero febris ita invalesceret,
ut se vix movere posset, in ipsa spelunca tres
dies commorati sunt. Tunc senex in somnis aspexit
quemdam astantem sibi, et dicentem: Dic, senex,
quo ire vis? Respondit: In montem Sina. Dicit ei:
Ne, quaeso, ne recedas hinc. Cum vero seni id persuadere
non posset, abscessit. Febris vero seni acrius
infesta erat. Rursus nocte sequenti idem seni astitit
eodem habitu, et ait: Quid, senior, affligi vis? audi
me, et nusquam hinc proficiscaris. Ait illi senex: Tu
quisnam es? Respondet is qui apparuerat: Ego sum
Joannes Baptista; et ideo tibi jubeo ut nusquam recedas,

nam spelunca ista brevis major est monte
Sina. Quippe in hanc saepius Dominus noster Jesus.
cum me visitaret, ingressus est. Pollicere ergo mihi,
quod hic habitabis, et ego mox tibi sanitatem restituo.
Quod senex audiens, libenter spopondit se in
eadem spelunca permansurum. Et continuo sanus effectus,
perseveravit ibidem toto vitae suae tempore.
Speluncam vero illam fecit ecclesiam, congregavitque
fratres. Appellatur autem locus ille Sapsas. Juxta
illam ad laevam situs est torrens Chorath, ad quem
missus est Elias tempore siccitatis, ex adverso Jordanis.
CAPUT II. De Sene, qui in propria spelunca pascebat leones.
Fuit in eodem loco Sapsa, commorans in spelaeo

senex alius tantae virtutis, ut leones secum in eadem
spelunca susciperet, atque cibum eis in suo sinu praeberet,
adeo divina gratia plenus erat vir Dei.
CAPUT III. Vita Cononis presbyteri monasterii Penthucula.

quam ex eo legentes capient. Virtus enim, vitae morumque honestas est, ad quam non sola divinarum.
rerum meditatio fidesque recta ducit, verum et aliorum conversatio, vitaque virtutibus plena in scriptis tradita.
Quocirca hoc mihi negotium assumpsi confidens in Domino, fili charissime, idque vestrae charitati persuasum
esse cupiens, quia apis in morem, utilia quaeque ac vera prosecutus, sanctorum Patrum recte facta,
pro animarum lucro descripsi.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.