PL 74, col. 129

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

coquente desuper (erat enim Augustus mensis) pulsavit
quidam ostium speluncae meae: egressus vero
vidi mulierem, et dixi ad illam: Quid tu hic facis?
Et respondens, dixit mihi: Et ego, mi pater, ejusdem
quo te instituti sum, et quasi uno lapide distat a
te spelunca mea. Ostendebat autem et locum quasi
ad Austrum. Et ait: Lustravi hanc eremum, et prae
aestu nimio siti fatigata sum; fac ergo charitatem,
pater, et da mihi pusillum aquae. Itaque protuli urceum,
et dedi ei. Quae cum sumens bibisset, dimisi
illam. Cum autem abiisset, coepit diabolus impugnare
me, immittens cogitationes sordidas in eam. Superatus
igitur, neque ferens libidinis ardorem, sumpta
virga mea, cellam egressus sum in fervore aestus,
cum lapides ignescerent, profectusque sum ad illam,

ut implerem turpem concupiscentiam. Cum vero
ferme uno stadio ab ejus adhuc spelaeo distarem,
urente graviter aestu libidinis, repente factus in ecstasi,
vidi apertam terram, et me hiatu terrae absorptum.
Aspicioque illic cadavera putrida jacentia, et
resoluta, et incredibili fetore plena, quemdamque
reverendi habitus virum ea mihi demonstrantem, ac
dicentem: Ecce istud mulieris est, istud viri, istud
pueri; fruere jam ut vis, et quantum libet concupiscentia
tua: hujus tamen voluptatis gratia vide quot
labores amittere voluisti. Vide propter quod peccatum
vos ipsos privare 867 vultis regno coelorum.
Vae humanae miseriae! propter unius horae voluptatem
tanti laboris mercede frustramini. Ego autem prae
nimio fetore in terram corrui. Tunc accedens vir

ille venerabilis, qui mihi apparuerat, erexit me.
Et gratias agens Deo, reversus sum in cellam
meam.
CAPUT XX. Conversio cujusdam militis ad miraculum Dei in se factum, cujus etiam vita compendiose describitur.
Narravit nobis quidam Patrum, accepisse se a quodam
milite, quod cum bellum in Africa gererent Romani
cum Mauritanis, victique fugarentur a barbaris,
ac plurimi illorum passim caederentur, ipsum quoque
unus ex barbaris nactus hastam, ut illum feriret, vibrare
coepit. Quod ille cum cerneret, orare Deum
coepit, ac dicere: Domine Deus, qui apparuisti ancillae
tuae Theclae, et eripuisti eam de iniquorum manibus,
libera et me de hac necessitate, et salva ex

hac acerba morte, mox ibo in eremum, et agam vitam
solitariam. Conversus autem neminem ex barbaris
vidit. Itaque continuo venit ad hanc Lauram
Cupatha, manseratque jam in spelunca, Dei se protegente
gratia, annos triginta quinque.
CAPUT XXI. Mors anachoretae et ejus interfectoris.
Abbas Gerontius praepositus monasterii sancti Patris
nostri Euthymii narravit mihi et Sophistae Sophronio,
dicens: Tres simul eramus trans mare
Mortuum; ambulantibusque nobis in montem, anachoreta
quidam alius circa maris ripam deambulabat.
Contigit autem Saracenos transire per loca illa
et occurrere ipsi; cum ergo praeteriissent illum, reversus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.