PL 74, col. 132

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

Decem fere millibus passuum ab urbe Ciliciae Aegina
villa quaedam est, nomine Mardandos, in qua templum
est sancti Joannis Baptistae. In hac senex quidam
presbyter sedebat, summi apud Deum meriti,
magnarumque virtutum. Quadam vero die villae ipsius
habitatores accesserunt ad episcopum accusantes senem,
ac dicentes: Tolle a nobis senem hunc, nam
molestus nobis est. Dicit eis episcopus: Quid vobis
facit? Dicunt ei: Accedit missam celebrare die Dominico,
nunc hora tertia, nunc autem hora nona, ut
sibi visum fuerit, neque servat solemnem ac legitimum
ordinem sanctae oblationis. His compertis, episcopus

assumens senem seorsum, ait illi: Quid ita
facis, senior? an ignoras sanctae Ecclesiae statuta?
Ait senex: Vera profecto prosequeris, et recte dicis;
verum quid agam, ignoro. Die enim Dominico post
nocturnos hymnos, prope sanctum altare sedeo, et
quousque videam Spiritum sanctum altare obumbrantem,
sancta missarum solemnia non incipio; cum
autem advenisse Spiritum sanctum aspicio, tunc ego
sacra officia consummo. His auditis, episcopus admiratus
virtutem senis, convocat habitatores villae, satisfaciensque
illis, dimisit eos in pace.
Huic seni misit abbas Julianus Stylites salutationem,
mittens ei etiam pannum involutum, habentem
intus tres carbones ignis. Senex vero suscipiens salutationem
et carbones ardentes, remisit eidem abbati

ipsum pannum involutum aqua plenum. Distabant
autem ab invicem fere viginti millibus passuum.
CAPUT XXVIII. Factum mirabile abbatis Juliani Stylitae.
Narrabat abbas Cyriacus, discipulus praedicti abbatis
Juliani Stylitae, dicens: Venimus ego et pater
meus et frater a regione nostra ad abbatem Julianum,
audita ejus fama. Ego enim habebam passionem insanabilem,
quam nullus 869 hominum curare potuerat.
Venientem igitur senex protinus me oratione
curavit. Mansimus autem omnes apud eum, et abrenuntiavimus
saeculo, constituitque senior patrem
meum super frumentum. Quadam vero die venit pater
meus, et ait abbati Juliano: Frumentum non

habemus. Senex autem de columna respondens ait:
Vade, frater, et ipsum quod inveneris, collige hodie,
et mole, et de crastino Deus nostri curam habebit.
Ille vero in hoc verbo turbatus (sciebat enim se nihil
dimisisse) abiit ad cellam suam. Necessitate autem
urgente misit ad eum senex, dicens: Accede huc.
Ille cum vix venire acquievisset, dicit ei senior:
Frater Conon, vade, et quod inveneris, fac in cibum
fratrum. Ille prae iracundia sumptis horrei clavibus
abiit, volens terrae pulverem ferre. Cum autem amotis
claustris ostia vellet aperire, non poterat. Erat
enim totum horreum frumento plenum. Quo ille viso
perterritus, a sene veniam prostratus petiit.
CAPUT XXIX. Miraculum sanctissimae Eucharistiae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.