PL 74, col. 138

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

monasterii abbatis Severiani missus fuisset
in ministerium in partes Elutheropoleas, et divertisset
ad rusticum quempiam fidelem, habentem
filiam unicam, defuncta jam matre illius, maneretque
in domo ejus dies aliquot, is qui semper impugnat
homines diabolus immisit fratri sordidas cogitationes,
impugnabaturque de puella, et quaerebat opportunitatem
opprimendi eam. Igitur qui illum oppugnabat
daemon, opportunitatem quoque illi procuravit. Patre
enim puellae proficiscente Ascalonem necessariae utilitatis
gratia, frater ille sciens neminem in domo esse,
nisi se solum et puellam, accessit ut illam vi opprimeret.
Illa vero ut vidit ipsum totum perturbatum
ad nefarium actum properare, dixit ei: Noli turbari,
neque foedum quid contra me moliaris; pater meus

neque hodie neque cras veniet. Audi primum quid
dicam. Ego enim (novit Deus) prompte quidquid volueris
faciam. Coepit autem illum ita alloqui: Quantum
temporis habes, frater, in monasterio? Dicit ei
frater: Decem et septem annos. Dicit ei iterum:
Habes experimentum mulieris? Ait illi: Non. Ergo
tu, inquit puella, vis propter unam horam amittere
tot annorum labores? Quoties fudisti lacrymas, ut
carnem tuam Christo Domino puram immaculatamque
servares? et nunc totum laborem illum brevissimae
voluptatis gratia tibi perire vis? Verumtamen
sit ut vis audiero te, peccesque mecum, habesne quo
assumas et enutrias me? Dicit ei frater: Non. Tunc
illa: In veritate non mentior, si humiliaveris me,
multorum malorum causa eris. Dicit ei monachus:

Quomodo? Puella respondens: Primum quidem, inquit,
quia perdis animam tuam; secundo quoniam et
anima mea abs te requiretur; hoc enim tibi juramento
protestor per eum qui dixit: Noli me mendacem
facere [(Joan. I)] ; quia si humiliaveris me, continuo
mihi ipsi laqueo vitam extorquebo, invenierisque
homicidii reus, atque in judicio ut homicida judicaberis.
Igitur antequam tot malorum causas fias, revertere
in pace ad monasterium tuum, et ora pro me.
Rediens igitur in semetipsum frater, ac respiciens,
statim reversus est ad monasterium suum, prostratusque
abbati, et veniam postulans, oravit, ut ultra
jam de monasterio non egrederetur. Et cum in contritione
cordis egisset tres menses, migravit ad Dominum.
CAPUT XL. Vita abbatis Cosmae eunuchi.

Narravit nobis abbas Basilius presbyter Bicantiorum,
dicens: Cum essem Theopoli apud patriarcham
Gregorium, venit ab Jerosolymis abbas Cosmas eunuchus
Laurae Pharan, vir singularis religionis, et
fidei rectorumque dogmatum valde tenax et zelator,
ac divinarum Scripturarum scientia non mediocriter
instructus. Cum ergo fuisset ibi senex dies
paucos, defunctus est; et jussit patriarcha pretiosas
illius reliquias in monasterio suo sepeliri, ubi
et positus erat quidam episcopus. Die igitur quadam
profectus sum, ut salutarem sepulerum senis. Erat
autem supra sepulcrum ejus jacens homo quidam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.