PL 74, col. 141

Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne

est in regionem suam (erat autem Constantinopoli in
qua habitant principes, qui juxta prophetam justificant
impium propter munera, et justum justi tollunt [Isaiae V]
). Sed omnipotens Deus sanctam Ecclesiam
suam non despexit; sed adversus apostolorum canones
latam pro ipso sententiam rursus ut sibi minime
acceptam damnavit. Cum enim quadam die ille processurus
esset cum superbo ornatu, ut ad imperatores
pergeret, sacerdotiumque decretis illorum iterum
resumeret, pupugit illum venter, ut pergeret ad necessaria
naturae. Cum vero secretum locum ingressus
esset exonerandi ventris causa, mansissetque
intus duas jam vel tres horas, neque reverteretur ad
suos, ingressi sunt quidam ex his qui illi assistebant,
ut illum jam debere progredi monerent, inveneruntque

infelicem illum capite deorsum, ubi egerebantur
stercora demersum, pedibusque sursum erectis. Erigentes
autem illum, invenerunt aequali impii Arii,
Dei hostis, morte exstinctum horribili et aeterna.
[Nam et illum, cum auxilio fretus principum se in
Ecclesiam Dei speraret tyrannice ingressurum sanctae
Dei Ecclesiae mirabilis et magni consilii angelus, ejus
viscera quae nefarium scelus parturiebant, in secessu
dissipavit; et hunc auxilio item innixum principum,
cum prioribus se pejora patraturum speraret, Thessalonicensis
Ecclesiae rector angelus cum Magno martyre
Demetrio, praeveniens, in eo loco in quo sedens,
et commercium habens cum impuro daemone, adversus
sanctam Dei Ecclesiam struebat insidias, in eodem
inutilis servi pedes, qui recte incedere nolebat,

clavis suffixos pendentes reliquit; in quibus indicia
eminebant illius judicii, quo plectendus erat, et quam
terribile sit in manus incidere Dei viventis [(Heb. X)] .]
CAPUT XLIV. Vita senis monachi prope civitatem Antinoum commorantis, et de oratione pro mortuis.
Senex quidam enarravit nobis cum Thebaidam
venissemus, quod senex unus morabatur extra civitatem
Antinoum, magnae virtutis vir, qui in cella sua
egerat annos septuaginta. Erant autem illi discipuli
decem, ex quibus unus erat valde negligens sui. Senex
ergo saepius illum corripiebat, et hortabatur,
dicens: Frater, sollicitudinem gere pro anima tua;
habes enim mori; et nisi te emendaveris, in supplicium

tendes. Frater autem ille semper seni inobediens
erat, nec ea quae ab ipso dicebantur admittebat.
Contigit autem post aliquantulum temporis, ut iste
moreretur. Contristatus vero senior super illo valde
(sciebat enim quod in magna desidia et negligentia
de saeculo exiisset), coepit orare, ac dicere: Domine
Jesu Christe, verax Deus noster, revela mihi quid sit
circa fratris animam. Aspexit autem in excessu mentis
effectus, fluvium ignis, ingentemque in ipso igne
multitudinem, ac medium fratrem illum ad collum
usque demersum. Tunc ait illi senior: Nonne te
propter hanc poenam orabam, ut curam animae tuae
ageres, fili? Respondit frater, et ait seni: Gratias

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.