PL 74, col. 148
Pratum spirituale (Joannes Moschus), J. P. Migne
provincia. Profectus vero frater invenit leonem jacentem.
Cumque verba senis illi dixisset, continuo
recessit leo.
CAPUT LIX. Vita abbatis Thalelaei Cilicis.
Abbas Petrus presbyter ejusdem monasterii, narravit
nobis de abbate Thalelaeo Cilice, quod sexaginta
annos transegisset in vita monastica nunquam flere
desistens, dicensque jugiter: Tempus hoc nobis ad
poenitentiam indultum est, et valde requiretur a nobis
si illud neglexerimus
CAPUT LX. Factum egregium sanctimonialis eminae, per quod compunctus adolescens ejus amator, monachus effectus est.
Quidam vir fidelis narravit nobis, cum in Alexandria
essemus, tale quiddam: Sanctimonialis, inquit,
quaedam sedebat in domo sua vitam solitariam ducens;
salutisque suae valde sollicita, jejuniis ac vigiliis
vacabat jugiter, multasque faciebat eleemosynas.
Sed bonorum omnium semper invidus diabolus, tantas
in virgine virtutes non ferens, contra illam pulverem
excitavit. Immisit enim adolescenti cuidam
turpem de illa diabolicamque cupidinem. Manebat
autem extra limen ejus adolescens. Cum ergo virgo
illa domo sua vellet egredi, atque ad ecclesiam orationis
gratia occurrere, ingerebat se illius oculi improbus
et impurus adolescens, nec illam egredi sinebat,
amatoria quaedam verba procacibus nutibus illi
insusurrans; adeo ut jam prae nimia molestia adolescentis
cogeretur virgo domo sua nusquam progredi.
Die igitur quadam misit ancillam suam virgo ad illum
ut ei diceret: Veni, vocat te domina mea. Abiit
ergo ad illam gaudens, et stuprum committere gestiens.
Sanctimonialis vero sedebat in cubili suo; ingresso
igitur adolescenti ait: Sede. Cumque sedisset:
Dic, oro te, frater, inquit illa, cur ita mihi molestus
es, nec permittis me domo mea egredi? Respondit
adolescens: Vere, domina, te multum amo, et
quando te inspicio, totus in tui concupiscentiam inflammor.
Quae ait ad illum: Quidnam in me pulchrum
vidisti, quia sic amas me. Ait adolescens: Oculos
tuos; ipsi enim seduxerunt me. Virgo vero ut audivit
quia oculi ejus illum seduxissent, sumpto radio
textorio mox oculos eruit. Hoc autem cum vidisset
adolescens, eruisse scilicet sibi virginem oculos,
compunctus corde abiit in Scythim, ibique saeculo
renuntians, effectus est probatissimus monachus.
CAPUT LXI. Vita abbatis Leontii Cilicis.
Dicebant quidam Patrum de abbate Leontio Cilice,
quod in obsequio dominae nostrae sancti Dei genitricis
fuerit ferventissimus, ac per quadraginta annos nunquam
de illius templo recesserit. Erat autem semper
mirae gravitatis, et sibi jugiter intendens.
Dicebant et hoc de illo, quod si vidisset pauperem
venientem ad se, si quidem ille esset caecus, per
manum illi porrigebat eleemosynam; si autem videns,
ponebat ante illum, 879 aut in columnae