PL 74, col. 672

Carmina (Auctor incertus (Sulpicius Severus)), J. P. Migne

Esto humilis sensu sed spe sectare vocante II;
Martinus reserat quas venerere fores.
Haec tuta est turris trepidis objecta superbis
Elata excludens, mitia corda tegens.
Celsior illa tamen quae coeli vexit ad arcem
Martinum astrigeris ambitiosa viis.
Inde vocat populos qui praevius ad bona Christi
Sidereum ingressus sanctificavit iter.
Item alius.
Intraturi aulam venerantes lumina Christi
Pellite mundanas toto de pectore curas.
Et desideriis animum vacuate profanis.
Votorum compos remeat qui justa precatur.
Quisquis templa Dei petiturus mente serena
Ingrederis veniam culpis deposcere seris.
Non animo debes non vacillare fide.
Quae petis impetras, si puro pectore poscas;
Fide, ut ipse ait, sic quoque salvus eris.
Item in introitu a parte occidentis super ostium Hstoria picta viduae.
Discat evangelico Christum sermone fateri
Quisque venit summo vota offerre Deo.
Quamvis corde tremens, supplex genu cernuus ore
Si cessent operae nempe fides vacua est.
Lege sub hac pariter locuples pauperque tenentur;
Cui sensus desit mente probavit opus,
Nec quemquam excusat tenuis atque arcta facultas.
Affectu constat gloria non pretio;
Qui tribuit quaecumque potest is plurima confert;
Parva licet dederit maxima quaeque cupit.
Inter opum cumulos scimus et dona potentum
Praelatam viduae pauperis esse fidem
Mercantem nummis coelorum regna duobus
Sublimem vexit justus in astra pater,
Non quae multa dedit sed quae sibi nulla reliquit,
Laudari meruit judicis ore Dei.
Item versus super ostium a parte Ligeris.
Discipulis praecipiente Domino in mari navigantibus
ventis flantibus, fluctibus excitatis, Dominus super
mare pedibus ambulat et sancto Petro mergenti manum
porrigit et ipsum de periculo liberat. Sanctissima
Christi Ecclesia quae est mater omnium Ecclesiarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.