PL 75, col. 74

Vita S. Gregorii Magni (Joannes diaconus (Hymonides)), J. P. Migne

suae de discipulorum cordibus amoveret. » Cui Gregorius
dixit: « Mira res est valde quam astruis, ut inde
nobis dubietas surgat unde discipulorum corda fuerunt
a dubietate sanata. Quid enim deterius dici potest
quam ut hoc nobis de ejus vera carne dubium
fiat, per quod discipuli ejus ad fidem ab omni dubietate
sunt reparati? Si enim hoc non habuisse astruitur
quod ostendit, unde fides discipulorum ejus est
confirmata, inde nostra destruitur. » Eutychius ait:
« Corpus palpabile habuit, quod ostendit; sed post
confirmata corda palpantium, omne illud in Domino
quod palpari potuit in subtilitatem est aliquam redactum. »
Ad haec Gregorius respondit: « Scriptum est: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors
illi ultra non dominabitur
[(Rom. VI, 9)]
. Si quid ergo

in ejus corpore post resurrectionem potuit mutari
contra veridicam Pauli sententiam, Dominus rediit
in mortem post resurrectionem. Quod quis dicere
vel stultus praesumat, nisi qui veram carnis ejus resurrectionem
denegat? » Tunc Eutychius objecit, dicens:
« Cum scriptum sit: Caro et sanguis regnum Dei
possidere non possunt [(I Cor. XV, 50)]
, qua ratione
credendum est resurgere veraciter carnem? » Cui
Gregorius respondit: « In sacro eloquio aliter caro
dicitur juxta naturam, atque aliter juxta culpam, vel
corruptionem. Caro quippe dicitur juxta naturam,
sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et
caro de carne mea [(Gen. II, 23)]
. Et: Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)]
. Caro
vero juxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit
spiritus meus in hominibus istis, eo quod sunt

caro [(Geues. VI, 3)]
. Et sicut Psalmista ait: Memoratus
est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens [(Psal. LXXVII, 39)]
.
Unde et discipulus Paulus
dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu [(Rom. VIII, 9)]
;
neque enim in carne non erant quibus
epistolas transmittebat; sed quia passiones carnalium
desideriorum vicerant, jam liberi per virtutem
spiritus in carne non erant. Quod ergo Paulus
apostolus dicit: Quia caro et sanquis regnum Dei
possidere non possunt [(I Cor. XV, 50)]
, carnem secundum
culpam intelligi voluit, non carnem secundum
naturam. Unde et mox quia carnem secundum culpam
diceret, ostendit, subdens: Neque corruptio
incorruptelam possidebit. In illa ergo coelesti gloria
caro secundum naturam erit, sed secundum passionis

desideria non erit, quia devicto mortis aculeo, in
aeterna incorruptione regnabit. » Quibus auditis, Eutychius
consentire se protinus respondit; sed tamen
adhuc corpus palpabile resurgere posse denegabat:
qui etiam in libello quem de resurrectione scripserat,
Pauli quoque testimonium indiderat, dicentis: Tu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.