PL 76, col. 1089

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

vincere nosmetipsos. Quod si perfecte agimus,
non solum imminentes poenas evademus, sed
una cum martyribus gloria remunerabimur. Nam
quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen et
pax nostra martyrium suum, quia etsi carnis colla
ferro non subdimus, spiritali tamen gladio carnalia
desideria in mente trucidamus, ipso adjuvante, etc.
HOMILIA IV.
Habita ad populum in basilica sancti Stephani
martyris, de apostolis.
LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. X, 5-10.
In illo tempore, misit Jesus duodecim discipulos suos,
praecipiens eis dicens: In viam gentium ne abieritis,
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius
ite ad oves quae perierunt domus Israel. Euntes autem

praedicate, dicentes quia appropinquavit regnum coelorum.
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate,
daemones ejicite. Gratis accepistis, gratis date.
Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam
in zonis vestris; non peram in via, neque duas
tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Dignus est
enim operarius cibo suo.
1.
Cum constet omnibus, fratres charissimi, quia
Redemptor noster in mundum pro redemptione gentium
venit, cum Samaritanos quotidie ad fidem vocari
conspicimus, quid est quod in praedicationem
discipulos mittens, dicit: In viam gentium ne abieritis,
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed
potius ite ad oves quae perierunt domus Israel? Nisi
hoc quod ex facti fine colligimus, quia prius soli

Judaeae voluit, et postmodum cunctis gentibus praedicari,
ut dum illa converti vocata renueret, praedicatores
sancti ad vocationem gentium per ordinem venirent,
quatenus Redemptoris nostri praedicatio a propriis
repulsa, gentiles populos quasi extraneos
quaereret; et quod Judaeis fiebat in testimonium,
hoc gentibus gratiae esset incrementum. Erant
enim tunc qui de Judaea vocandi essent, et de gentibus
vocandi non essent. Nam et in apostolorum
Actibus, praedicante Petro, legimus et prius Hebraeorum
tria millia, et postea quinque millia credidisse [(Act. II, 41; IV, 4)] .
Et cum praedicare apostoli
gentibus in Asia voluissent, per Spiritum prohibiti
esse memorantur [(Act. XVI, 6)] ; et tamen ipse Spiritus
qui prius praedicationem prohibuit, hanc Asianorum

cordibus postmodum infudit. Nam diu est quod Asia
cuncta jam credidit. Idcirco ergo prius prohibuit
quod postmodum fecit, quia tunc in illa erant qui
salvandi non erant. Tunc in illa erant qui necdum ad
vitam reparari merebantur, nec tamen gravius de
contempta praedicatione judicari. Subtili ergo occultoque
judicio a quorumdam auribus praedicatio sancta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.