PL 76, col. 1211

Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne

ergo pater quia illa hora erat in qua dixerat ei Jesus:
Filius tuus vivit. Et credidit ipse, et domus ejus
tota. 1566
1.
Lectio sancti Evangelii, quam modo,
fratres, audistis, expositione non indiget. Sed ne hanc
taciti praeterisse videamur, exhortando potius quam
exponendo in ea aliquid loquamur. Hoc autem nobis
solummodo de expositione video esse requirendum,
cur is qui ad salutem filio petendam venerat audivit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis?
Qui enim
salutem filio quaerebat, procul dubio credebat. Neque
enim ab eo quaereret salutem quem non crederet
salvatorem. Quare ergo dicitur: Nisi signa et
prodigia videritis, non creditis, qui ante credidit quam
signum videret? Sed mementote quid petiit, et

aperte cognoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit
namque ut descenderet, et sanaret filium ejus. Corporalem
ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per
spiritum nusquam deerat. Minus itaque in illum credidit,
quem non putavit posse salutem dare, nisi
praesens esset et corpore. Si enim perfecte credidisset,
procul dubio sciret quia non esset locus ubi non
esset Deus. Ex magna ergo parte diffisus est, quia
honorem non dedit majestati, sed praesentiae corporali.
Salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit,
quia eum ad quem venerat, et potentem ad
curandum credidit, et tamen morienti filio esse
absentem putavit. Sed Dominus, qui rogatur ut vadat,
quia non desit ubi invitatur indicat, solo jussu
salutem reddidit qui voluntate omnia creavit.

2.
Qua in re hoc est nobis solerter intuendum,
quod, sicut evangelista alio testante didicimus, centurio
ad Dominum venit dicens: Domine, puer meus
jacet paralyticus in domo mea, et male torquetur. Cui
a Jesu protinus respondetur: Ego veniam et curabo
eum [(Matth. VIII, 6, 7)]
. Quid est quod regulus rogat ut
ad ejus filium veniat, et tamen ire corporaliter recusat;
ad servum vero centurionis non invitatur, et
tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio
per corporalem praesentiam non dignatur adesse,
centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid
est hoc, nisi quod superbia nostra retunditur, 1567
qui in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei
facti sunt, sed honores et divitias veneramur? Cumque
pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora

minime providemus, dum ea consideramus quae in
corporibus despecta sunt, negligimus pensare quod
sunt. Redemptor vero noster ut ostenderet quia quae
alta sunt hominum despicienda sunt, et quae despecta
sunt hominum sanctis despicienda non sunt,
ad filium reguli ire noluit, ad servum centurionis
ire paratus fuit. Increpata est ergo superbia nostra,
quae nescit pensare homines propter homines. Sola,
ut diximus, quae circumstant hominibus pensat, naturam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.