PL 76, col. 1249
Homiliae in Evangelia (Gregorius I), J. P. Migne
Deo gaudium faciat quando humiliter plangit
justus, si facit in coelo gaudium quando hoc quod
male gessit et per poenitentiam damnat injustus.
6.
Sequitur: Aut quae mulier habens drachmas decem,
et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit
lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec
inveniat drachmam quam perdiderat? Qui signatur per
pastorem, ipse et per mulierem. Ipse etenim Deus,
ipse et Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in
drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo,
qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine
sui conditoris recessit. Sed accendit mulier
lucernam, quia Dei sapientia apparuit in humanitate.
Lucerna quippe lumen in testa est: lumen vero
in testa, est divinitas in carne. De qua videlicet testa
sui corporis dicit ipsa Sapientia: Exaruit velut testa
virtus mea [(Psal. XXI, 16)]
. Quia enim testa in igne
solidatur, ejus virtus sicut testa exaruit, quia assumptam
carnem ad resurrectionis gloriam ex passionis
tribulatione roboravit. Accensa autem lucerna
evertit domum, quia mox ut ejus divinitas per carnem
claruit, omnis se nostra conscientia concussit.
Domus namque evertitur cum consideratione reatus
sui humana conscientia perturbatur. Qui eversionis
sermo non discrepat ab eo quod in aliis codicibus legitur, emundat,
quia nimirum prava mens si non
prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non
emundatur. Eversa ergo domo invenitur drachma,
quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur
in homine similitudo conditoris. Et cum invenerit,
convocat amicas et vicinas suas, dicens: Congratulamini
mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
Quae amicae vel vicinae nisi illae potestates coelestes
sunt, jam superius dictae? Quae tanto supernae sapientiae
juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae
visionis appropinquant. Sed inter haec nequaquam
relinquere negligenter debemus cur ista mulier, per
quam Dei sapientia figuratur, decem drachmas habuisse
perhibetur, ex quibus unam perdidit, quam
cum quaereret invenit. Angelorum quippe et hominum
naturam ad cognoscendum se Dominus condidit,
quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam
procul dubio ad suam similitudinem creavit. Decem
vero drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines
angelorum. Sed ut compleretur electorum numerus,
homo decimus est creatus, qui a conditore
suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia
per carnem miraculis coruscans ex lumine
testae reparavit.
7.
Novem vero angelorum ordines diximus, quia
videlicet esse, testante sacro eloquio, scimus angelos,
archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes,
thronos, cherubim, atque seraphim. Esse
namque angelos et archangelos pene omnes sacri
eloquii paginae testantur. Cherubim vero atque seraphim
saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur.