PL 77, col. 1226

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in
subditis, in suprascripto castro oratorium se sumptu
proprio pro sua devotione fundasse, quod in honorem
beati Petri apostolorum principis desiderat consecrari.
Et ideo, frater charissime, si in tuae dioeceseos,
in qua visitationis impendis officium, memorata
constructio jure consistit, et nullum corpus ibidem 1188
constat humatum, percepta primitus donatione
legitima, id est fundos campulos cum conduma
una, boves domitos parium unum, vaccas duas, argenti
libras quatuor, lectum stratum unum, in peculio
capita quindecim, aeramenti capita duo, ferramenta
numero quinque, praesentes liberos a tributis
fiscalibus solidos sex, gestisque municipalibus
alligata, praedictum oratorium solemniter consecrabis.

Presbyterum quoque te illic constituere volumus
cardinalem, ut quoties praefatus conditor fieri sibi
missas fortasse voluerit, vel fidelium concursus exegerit,
nihil sit quod ad missarum sacra exhibenda
solemnia valeat impedire; sanctuaria vero suscepta
sui cum reverentia collocabis.
EPISTOLA XII. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Opportunum hortetur ut in bonis studiis crescat; tum monachus fiat aut subdiaconus, ac tandem Aprutii pastor.
Gregorius Passivo episcopo Firmano.
Bene novit fraternitas vestra [(Grat. dist. 61, c. 18)]
quam longo sit tempore Aprutium pastorali sollicitudine
destitutum. Ubi diu quaesivimus qui ordinati
debuisset, et nequaquam potuimus invenire. Sed quia
Opportunus mihi in moribus suis, in psalmodiae

studio, in amore orationis valde laudatus, religiosam
vitam omnimodo agere dicitur, hunc volumus ut fraternitas
vestra ad se faciat venire, et de anima sua
admoneat, quatenus in bonis studiis crescat. Et si
nulla ei crimina quae per legis sacrae regulam morte
mulctanda sunt, obviant, tunc hortandus est ut vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.