PL 77, col. 1329

Appendix 1 (Gregorius I), J. P. Migne

mortuis. Die autem quadragesimo ascendit in coelum.
Sedet ad dexteram Patris. Unde venturus est judicare
vivos et mortuos. Positurus ante oculos omnium
omnia occulta singulorum. Daturus sanctis perpetua
praemia regni coelestis, iniquis autem supplicia ignis
aeterni. Innovaturus saeculum per ignem. Confiteor
unam fidem, unum baptisma; unam, apostolicam et
universalem Ecclesiam, in qua sola possint laxari
peccata. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
II. De Laurentii archidiaconi depositione, et Honorati in ejus locum subrogatione.
Temporibus papae Gregorii, consulatus Mauricii
Augusti anno septimo, depositus est Laurentius, qui
primus fuerat in ordine diaconii sedis apostolicae,
propter superbiam et mala sua, 1284 quae tacenda
duximus, et factus est archidiaconus Honoratus

coram omnibus presbyteris et diaconibus, notariisque,
subdiaconibus, vel cuncto clero in basilica aurea.
III. Charta quae relicta est de litania majore, in basilica sanctae Mariae.
Solemnitas annuae devotionis nos, filii dilectissimi,
admonet, ut litaniam quae major ab omnibus appellatur
sollicitis ac devotis debeamus, auxiliante
Domino, mentibus celebrare, per quam a nostris
excessibus, ejus misericordiae supplicantes purgari
aliquatenus mereamur. Considerare etenim nos convenit,
dilectissimi, quam variis continuisque calamitatibus
pro nostris culpis atque offensionibus affligamur,
et qualiter item coelestis pietatis nobis subinde
medicina subveniat. Sexta igitur feria veniente, a

titulo beati Laurentii martyris, qui appellatur Lucinae,
egredientes, ad beatum Petrum apostolorum principem,
Domino supplicantes cum hymnis et canticis
spiritualibus, properemus, ut ibidem, sacra mysteria
celebrantes, tam de antiquioribus quam de praesentibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.