PL 77, col. 192
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
liquorem infuderat, ubertim vinum fundentia invenit,
ita ut pavimentum omne excrescentia vina invaderent,
si adhuc episcopus tardius intrasset. Tunc terribiliter
presbytero praecepit ne quousque ipse in corpore
viveret, hoc miraculum cuiquam indicaret;
pertimescens videlicet ne in virtute facti favore humano
pulsatus, inde intus inanesceret, unde foris
hominibus magnus appareret: exemplum etiam Magistri
sequens, qui ut nos ad viam humilitatis instrueret,
de semetipso discipulis praecepit, dicens ut ea
quae vidissent, nemini dicerent, quousque Filius hominis
a mortuis resurgeret [(Matth. XVII, 9)] .
PETR. Quia occasio apta se praebuit, libet inquirere
quidnam sit quod Redemptor noster cum duobus
caecis lumen reddidit, jussit ut nemini dicerent,
et illi abeuntes diffamaverunt eum in totam terram
illam [(Matth. IX, 27)] . Nunquidnam unigenitus
Filius, Patri et sancto Spiritui coaeternus, hac
in re velle habuit, quod non potuit implere, ut
miraculum quod taceri voluit, minime potuisset
abscondi?
GREGOR. Redemptor noster per mortale corpus
omne quod egit, hoc nobis in exemplum actionis
praebuit, ut pro nostrarum virium modulo ejus
vestigia sequentes, inoffenso pede operis praesentis
vitae carpamus viam. Miraculum namque faciens, et
taceri jussit, et tamen taceri non potuit; ut videlicet
et electi ejus exempla doctrinae illius sequentes, in
magnis quae faciunt, latere quidem in voluntate habeant,
sed ut prosint aliis, prodantur inviti; quatenus
et magnae humilitatis sit quod sua opera taceri
appetunt, et magnae utilitatis sit quod eorum opera
taceri non possunt. Non ergo voluit Dominus quidquam
fieri, et minime potuit; sed quid velle ejus
membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus
fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit.
PETR. Placet quod dicis.
GREGOR. Adhuc pauca aliqua quae de Bonifacii
episcopi opere supersunt, quia ejus memoriam fecimus,
exsequamur. Alio namque tempore beati
Proculi martyris natalitius propinquabat dies, quo
in loco vir nobilis Fortunatus nomine manebat:
qui magnis precibus ab eodem venerabili viro postulavit
ut cum apud beatum martyrem missarum solemnia
ageret, 188 ad benedictionem dandam
in suam domum declinaret. Vir autem Dei negare