PL 77, col. 248
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
Alio quoque tempore accesserunt ad eum peregrini
quidam misericordiam postulantes, scissis vestibus,
pannis obsiti, ita ut pene nudi viderentur.
Cumque hunc vestimenta peterent, eorum verba vir
Domini tacitus audivit; qui unum ex discipulis suis
protinus silenter vocavit, eique praecepit, dicens:
Vade, atque in illa silva in loco tali cavam arborem
require; et vestimenta quae in ea inveneris defer.
Cumque discipulus abiisset, arborem sicut fuerat
jussum requisivit, vestimenta reperit, et latenter
detulit magistro. Quae vir Dei suscipiens, peregrinis
nudis atque petentibus ostendit et praebuit, dicens:
Venite, quia nudi estis, ecce tollite, et vestite vos.
Haec illi intuentes, recognoverunt quae posuerant,
magnoque pudore consternati sunt; et qui fraudulenter
vestimenta quaerebant aliena, confusi receperunt
sua.
Alio quoque tempore quidam se ejus orationibus
commendans, sportas duas plenas alimentis ei per
puerum transmisit, quarum unam idem puer subripuit,
atque in itinere abscondit: unam vero ad Dei
hominem detulit, et petitionem illius qui se ei per
xenium commendaverat enarravit. Quam vir Domini
benigne suscipiens, eumdem puerum admonuit, dicens:
Gratias agimus, sed vide, sportam quam in
itinere posuisti ne incaute tangere praesumas, quia in
eam serpens ingressus est. Esto ergo sollicitus, ne
si tollere incaute volueris, a serpente feriaris. Quibus
verbis puer valde confusus, exsultavit quidem
quod mortem evaserit, sed tristis ad modicum factus
est, quia quamvis salubrem poenam, tamen pertulit
verecundiam suam. Qui reversus ad sportam, caute
ac sollicite attendit, sed eam jam, sicut vir Dei praedixerat,
serpens tenebat. Hic itaque cum virtute abstinentiae,
contemptu rerum transeuntium, prophetiae
spiritu, orationis intentione esset incomparabiliter
praeditus, unum erat quod in eo reprehensibile esse
videbatur, quod nonnunquam tanta ei laetitia inerat,
ut illis tot virtutibus nisi sciretur esse plenus, nullo
modo crederetur.
PETR. Quidnam, quaeso te, hoc esse dicimus?
Sponte sibi laetitiae frena laxabat, an tot virtutibus
pollens, aliquando ad praesens gaudium etiam renitens
ejus animus trahebatur?