PL 77, col. 257
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
et aestu nimio terram longa siccitas exurebat, collecti
in unum cives urbis illius, ejus tunicam levare atque
in conspectu Domini cum precibus offerre consueverant.
Cum qua, dum per agros pergerent exorantes,
repente pluvia tribuebatur, quae plene terram satiare
potuisset. Ex qua re patuit, ejus anima quid virtutis
intus, quid meriti haberet, cujus foris ostensa vestis
iram Conditoris averteret.
ΚΕΦΑΛ. ΙΕ'. Περὶ Εὐτυχίου καὶ Φλωρεντίου, ἐν τῇ χώρᾳ τῆς Νουρσίας.
Nuper quoque in parte Campaniae vir valde venerabilis
Martinus nomine in monte Marsico solitariam
vitam duxit, multisque annis in specu angustissimo
inclusus fuit, quem multi ex nostris noverunt,
ejusque actibus praesentes exstiterunt. De quo multa
ipse et beatae memoriae papa Pelagio decessore
meo, et aliis religiosissimis viris narrantibus agnovi.
Cujus hoc miraculum primum fuit, quod mox ut se in
praedicti montis foramine contulit, ex petra eadem,
quae in semetipsa concava angustum specum fecerat,
aquae stilla prorupit, quae Martino Dei famulo in usu
quotidiano sufficeret, et nec plus adesset, nec necessitati
deesset. Qua in re ostendit omnipotens Deus
quantam sui famuli curam gereret, cui vetusto miraculo
potum in solitudine ex petrae duritia ministraret [(Num. XX)]
316 Sed antiquus hostis humani generis,
ejus viribus invidens, hunc usitata arte pellere
ex eo specu molitus est. Nam amicam sibi bestiam,
serpentem scilicet, ingressus, hunc ab eadem habitatione
ejicere facto terrore conatus est. Coepit etenim
serpens in speluncam venire solus cum solo, eoque
orante se ante illum sternere, et cum cubante pariter
cubare. Sed vir sanctus omnino imperterritus, ejus
ori manum vel pedem extendebat, dicens: Si licentiam
accepisti ut ferias, ego non prohibeo. Cumque
hoc continue per triennium gereretur, die quadam
antiquus hostis tanta hac ejus fortitudine victus infremuit,
seque per devexum montis latus in praecipitium
serpens dedit, omniaque arbusta loci illius flamma
ex se exeunte concremavit. Qui in eo quod montis
latus omne combussit, cogente omnipotente Deo,
monstrare compulsus est, quantae virtutis fuerat, per
quem victus abscedebat. Perpende, quaeso, iste vir
Domini in quo mentis vertice stetit, qui cum serpente
per triennium jacuit securus.
αὐτοῦ ἐκπορευομήνη διὰ τῆς καύσεως ἐμάρανε· τοῦ παντοδυνάμου Θεοῦ ἀναγκάσαντος αὐτὸν ἐπιδεῖξαι πόσης ὑπῆρχε