PL 77, col. 304
Dialogi (Gregorius I), J. P. Migne
atque in superiora domus secum ad oratorium duxit,
ubi pro eo liberius orationi incubuit, et statim eum
sanum ad lectum proprium reduxit, ita ut nullas ulterius
voces ederet, nec jam aegrotorum quempiam
aliquo clamore perturbaret; nec jam aegritudinem
auxit alienam, qui perfecte receperat mentem suam.
Ex quo ejus uno facto didicimus ut de eo illa omnia
audita crederemus.
PETR. Magna vitae aedificatio est, videre viros tam
mira facientes, atque in civibus suis Jerusalem coelestem
in terra conspicere.
ΚΕΦΑΛ. ΛΕ'. Περὶ Ἀμαντίου ἐπισκόπου χώρας Τουσκίας.
GREGORIUS. Neque hoc silendum puto, quod omnipotens
Deus super Maximianum famulum suum,
nunc Syracusanum episcopum, tunc autem mei monasterii
Patrem, dignatus est monstrare miraculum.
Nam dum jussione pontificis mei in Constantinopolitanae
urbis palatio responsis ecclesiasticis deservirem,
illuc ad me idem venerabilis Maximianus charitate
exigente cum fratribus venit. Qui cum ad
monasterium meum Romam rediret, in mari Adriatico
nimia tempestate deprehensus, inaestimabili
ordine atque inusitato miraculo erga se cunctosque
qui cum eo aderant, omnipotentis Dei et iram cognovit,
et gratiam. Nam cum in eorum morte ventorum
nimietatibus elevati fluctus saevirent, ex navi clavi
perditi, arbor abscissa est, vela in undis projecta,
totumque vas navis quassatum nimiis fluctibus, ab
omni fuerat sua compage dissolutum. Rimis itaque
patentibus intravit mare, atque usque ad superiores
tabulas implevit navem, ita ut non tam navis intra
undas quam undae jam intra navem esse viderentur.
Tunc in eadem navi residentes non jam ex morte
vicina, sed ex ipsa ejus praesentia ac visione turbati
omnes, sibimet pacem dederunt, corpus et sanguinem
Redemptoris acceperunt, Deo se singuli
commendantes, ut eorum animas benigne susciperet,
quorum corpora in tam pavenda morte tradiderat.
Sed omnipotens Deus, qui eorum mentes mirabiliter
terruit, eorum quoque vitam mirabilius servavit.
Nam diebus octo navis eadem usque ad superiores
tabulas aquis plena, iter proprium peragens enatavit;
nono autem die in Cotronensis castri portum