PL 77, col. 799

Epistolae (Gregorius I), J. P. Migne

quae, collo vestro suspensae, a malis vos
omnibus tucantur.
EPISTOLA VII. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Jubet ex reditibus patrimonii pueros Anglos, et in usum pauperum vestimenta emere.
Gregorius Candido presbytero eunti ad patrimonium
Galliae.
Pergens, auxiliante Domino Deo nostro Jesu Christo,
ad patrimonium quod est in Galliis gubernandum,
volumus ut dilectio tua ex solidis quos acceperit vestimenta
pauperum, vel pueros Anglos qui sunt ab
annis decem et septem, vel decem et octo, ut in monasteriis
dati Deo proficiant, comparet, quatenus solidi
Galliarum, qui in terra nostra expendi non possunt,

apud locum proprium utiliter expendantur. Si
quid vero de pecuniis redituum quae dicuntur ablatae
recipere potueris, ex his quoque vestimenta pauperum
comparare te volumus, vel, sicut praefati sumus,
pueros qui in omnipotentis Dei servitio proficiunt.
Sed quia pagani sunt qui illic inveniri possunt, volo
ut cum eis presbyter transmittatur, ne quid aegritudinis
contingat in via, ut quos morituros conspexerit
debeat baptizare. Ita igitur tua dilectio faciat, ut haec
diligenter implere festinet. [(Cf. Joan. Diac. l. II,
n. 6.)]
EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS EPIRI. Andreae in metropolitanum electionem probat. Hortatur ut illum imitentur, illi obediant, illi sint concordes, atque ut gregi suo invigilent singuli. Promovendi apud illos clerici non pecunia, non personae ullius gratia, sed moribus suis commendentur.

Gregorius Theodoro, Demetrio, Philippo, Zenoni,
et Alcissono, episcopis Epiri.
Scriptorum vestrorum insinuatio [(Grat. dist. 100,
c. 11)] , fratres charissimi, patefecit Andream fratrem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.