PL 78, col. 1101

Ordo Romanus XII (Cencius de Sabellis), J. P. Migne · Amen (Cencius de Sabellis), J. P. Migne

sive in denariis, sive in victualibus detur; si
vero non fuerit cancellarius, de tota procuratione
communiter de parte domini papae et cardinalium
pro duobus cardinalibus cancellaria recipiat, si detur
in victualibus. Sed si detur in denariis, tunc cancellaria
pro uno tantum cardinali recipiat, sed de parte
tantummodo cardinalis.
XLIX. Ordo ad benedicendum imperatorem, quando coronam accipit.
88.
« In nomine Christi promitto, spondeo atque
polliceor 216 ego N. imperator, coram Deo et
beato Petro, me protectorem et defensorem esse, »
etc.
89.
Dehinc Orationem primam debet dicere Albanensis
episcopus ante portam argenteam basilicae

sancti Petri.
Oratio.--Deus, in cujus manu corda sunt regum,
inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae
tuae, et imperatori nostro N. famulo tuo regnum tuae
appone sapientiae, ut, haustis de tuo fonte consiliis, et
tibi placeat, et super omnia regna praecellat, etc.
Orationem vero secundam debet episcopus Portuensis
recitare inter ecclesiam beati Petri in medio
rotae.
Oratio.--Deus, inenarrabilis auctor mundi, conditor
generis humani, gubernator imperii, confirmator
regni, qui ex utero fidelis amici tui patrïarchae nostri
Abrahae praeelegisti regem saeculis futuris, tu praesentem
regem hunc cum exercitu suo per interventionem omnium
sanctorum tuorum uberi Benedictione locupleta,

et in solium regni firma stabilitate connecte. Visita
eum, sicut Moysen in rubo, Jesu Nave in praelio, Gedeon
in agro, Samuelem in templo, et illi eum Benedictione . . . . .
ac sapientiae tuae perfunde, quam beatus
David in Psalterio, Salomon filius ejus, te renuntiante,
percepit e coelo. Sis ei contra acies inimicorum lorica,
in adversis galea, in prosperis . . . . . in protectione clypeus
sempiternus. Praesta ut illi gentes teneant fidem,

In primis in Nativitate Domini ecclesia debet condiri,
et duo paria facularum, unum ante altare, et
aliud in lectorio; et quatuor denarii mansionariis
dari debent.
In festo sancti Joannis evangelistae ecclesia condiatur;
et una aquaricia olei ad fontes; et quod supererit
sit ecclesiae; et duodecim denarii Papienses clericis,
et vinum ad potandum ante vigiliam; et tria
paria facularum, unum clericis, et aliud acolythis; et

si desunt acolythi, sunt clericorum ecclesiae; 218

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.