PL 78, col. 1107
Ordo Romanus XIII (Gregorius X), J. P. Migne
sedebit in faldistorio suo, tenens mantum suum, pluviale
non indutum, sed post collum, et mitram in capite
ipso congruam; et sic debet ordinari. Ordinator
venit coram ipso, et Orationes debitas dicet, et alia
faciet quae in ordine quem confert fieri consueverunt.
Et attende quod dum idem electus ordinatur, diaconus
cardinalis et subdiaconus capellanus assistent ei
lavando manus et induendo, sicut alias fieri consuevit,
dum papa celebrat; et erunt induti vestimentis
sacris et debitis, et eidem electo postmodum duo debent
assistere diaconi cardinales qui ei serviant, ut
est moris; et isti etiam vestibus sacris congruis erunt
vestiti, etsi alii cardinales cujuscunque ordinis non
essent induti. Ordinator vero habebit suos ministros,
qui ei in subdiaconi et diaconi habitu ministrent. Et
haec de ordine.
6.
Quo electo ad ordinem ordinato, post susceptum
ordinem, et vestimentis ordinibus debitis receptis,
mantum sive pluviale, sicut dictum est, post collum
resumet; et cum venerit ad horam coronandi, ordinatus
ad ipsum ordinatorem ad altare venit, et ordinator
eum reverenter coronabit; et sic omnibus
peractis, et reverenter Missa expleta, ipse electus
dicit Sit nomen Domini, et facit Benedictionem; qua
dicta, ordinator ter dicit eidem electo Multos annos,
flectendo ter genua coram eo, ut est moris; et altiori
voce semper dicendo. 224 Idem electus nullum
servitium in altari faciet ordinatori, nec Epistolam,
nec Evangelium cantabit, nec ante receptionem ordinis
diaconatus dicetur illa postulatio, Postulat mater
ecclesia nostra, etc. Illa petitio non est necessaria in
papa, quia scimus per omnia esse dignum; nec etiam
cum promovetur ad ordinem presbyterii eadem postulatio
dicetur; sed cum ad ordinem presbyteratus
ordinari debebit, induetur cum ea solemnitate qua
dictum est, habendo stolam super humerum, et manipulum
in brachio; nec tamen habebit tunicellam,
nec dalmaticam; nec calciabitur sandalibus, nec habebit
pectorale, nec fanonem, sed solum amictum et
albam; et fiet litania ut consuevit. Et demum ordinator
coram ipso stans ordinat eum more consueto
in aliis, et manus oleo sancto inungit, imponendo ei
primo manum; et omnes presbyteri cardinales, qui
assistunt, similiter; et ponit ei casulam, reflexo ei
primo orario, ut est moris, super utrumque humerum;
quibus omnibus, ut in ordinatione presbyterorum
continetur, peractis, et casula ei extensa ad dorsum
per ordinatorem, et peracta a ministris, idem
electus lavabit manus suas cum mica panis, ut moris
est. Quo facto, recipit ad pedem et osculum omnes
episcopos, presbyteros, et diaconos cardinales, necnon
et alios praelatos, qui adsunt, in ordine suo; quo
facto, cantatur Evangelium; quo cantato, idem
electus osculatur sibi delatum Evangelium, ut
est moris; et post dictum Dominus vobiscum, et Oremus,
per ordinatorem, idem ordinator venit coram
eodem electo, et recipit de manu ejus duos magnos
panes, duas phialas vini, et duo torticia, osculando
ei manum; quo facto, redit ad altare ordinator